Anophthalmus hitleri esse nomen officiale endemici scarabei famiiiae Carabidarum, quem anno 1937 repperit in quinque speluncis Sloveniae entomologus Germanus Oscar Scheibel (1881–1953), qui elegit nomen honorans Adolphum Hitler. Insectum hoc, in Germania „Hitlerkäfer” nuncupatum, esse hodie tropaeum satis pretiosum venatorum rerum memorialium temporis nazistici. In auctionibus pretium huius scarabei siccati interdum superat mille euronum.
Biologus Batavus Midas Dekkers asseverat tamen Scheibel eo modo voluisse dictatorem Tertii Imperii irridere, nam dedit nomen eius scarabeo caeco.
Nomen dictatoris Theodiscorum obtinuit quoque Roechlingia hitleri, i.e. libellula extincti ordinis palaeodictyopterorum, cuius fossile repperit (in USA, ni fallor) anno 1934 Paul Guthoerl.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz