Praeter acroasin professoris Baram auscultavi quoque sermonem generalis cuiusdam (nominis iam immemor sum) exercitus aerii Polonorum. Qui de novissimis modis bellum gerendi narrabat, inter quorum modorum numeratur certe etiam bellum hybridum, ut hoc, quod a Russis contra Ucrainam gerebatur anno 2014 ("homunculi virides" in Chersoneso Taurica etc.) et posteo [nunc Lettoni timent, ne apud se uno die mane "Russos virides" conspiciant, praesertim in regione Latgalia, ubi Russi maxima sunt pars incolarum].
Varia narrabat generalis scitu digna, notavi tamen mihi (in telephono, chartas enim mecum non habui) duas res. Primum, bella hybrida iam a tempore antiquo gerebantur, licet pro impetis cyberneticis adhiberentur rumores, scandala, litterae falsificatae etc. - finis tamen harum actionum isdem erat: pressio psychologica hostis. Alteram rem, quae mihi inopinata omnino visa est, esse unam strategiarum belli hybridi, quae est eliminatio militum/hominum mediae nisi humilis in hierarchia positionis, qui nihilominus magni momenti sunt "memoriae institutionalis". Ut ex. gr. miles gradu serviens (Anglice sergeant), aut optionatus (petty officer), aut fortasse etiam quis tam humili positione ut decurio, qui nihilominus 25 annos in eodem agmine stipendia meretur et solus est, qui omnia aenigmata logistica huius agminis eiusque loci (contubernii militaris) memoria teneat; tempore "rerum subitarum", ut ex. gr. mobilisatio bellica, cum omnia ab omnibus chaotice agantur, tales viri maximi momenti esse possunt suis agminibus institutionibusve. Talem militem hostis hybridum bellum gerens conatur munere privare, ex. gr. inveniens eum praeter uxorem amatricem habere, ergo minitari eum hostis potest se huius rei scandalosae, nisi munere miles abdicaverit, omnes certiores facturum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz