Certe saltem audiunt, ut mythus docet arbores lapidesque secutos esse canentem Orphea per silvas vagantem.
De lapidibus neque extemplo invenire locum, de arboribus autem Horatius (Carm. 1, 2, 11): auritas fidibus canoris ducere quercus.
Maurus Servius Honoratus commentatus est 'auritas' significare hic 'sensum audiendi habentes'.
Jam fortasse noveras proverbium Hispanicum quod est "Las paredes oyen" (Parietes audiunt). Exstat etiam quædeam fabula scænica cui titulus eadem sententia.
OdpowiedzUsuńId proverbium Hispanicum non noveram. Habuimus in Polonia simile dictum (ściany mają uszy - parietes aures habent), quod tamen putavi referre ad realitatem communisticam, i.e. agmina securitatis omnes cives ab ostio auscultare conantia.
OdpowiedzUsuńCerte adest quoque dictum Latinum (fortasse primum Graecum?): "Apelles post tabulam", significatione tamen aliquantulum alia.
OdpowiedzUsuńLego primum exemplum servatum proverbii nostri in libro inesse anno 1589 edito; tum fortasse ad Contrareformae delationes spectabat.
OdpowiedzUsuńCeterum postquam responsum prius misi recordatus sum locum Friderici G.ª Lorca: "res illam intueuntur / neque potest illa eas intueri" (las cosas la están mirando / y ella no puede mirarlas). Nihil tamen aliud quod sciam de lapidibus 'sensum videndi habentibus' apud nos.
Scribere volui "Contrareformationis", ignosce.
OdpowiedzUsuń