Hodie bibliothecam publicam prope domum matris meae - quae domus nunc etiam mea est - intravi post pausam plus minusve quindecim annorum. Gavisus valde sum inspiciens eandem mulierem bibliothecariam, quae tunc munere eo fungebatur.
Memini unius historiae ridiculae, cuius testem fui ante hos "plus minusve quindecim annos", statim postquam bibliothecae publicae Varsovienses computatris instructae erant. Memini tunc viri cuiusdam iam annosi, qui valde stomachatus est, quod loco chartae papyraceae, quam antea possidebat cum titulis omnibus a se perlectis libris, obtinuit a bibliothecaria nostra tantum parvam chartulam plasticeam. Vir ira plenus conclamare coepit: Scandalum!, etc. Per quoddam temporis momentum et ego, et bibliothecaria nescivimus causam irae tam magnae progresso technologico excitatae. Tunc ipse vir senex rem explanavit:
- In veteri charta papyracea omnes titulos librorum, quos perlegeram, habui. Nunc autem non memini quos libros iam legi. Fieri potest ut denuo legam aliquid iam mihi notum!
Obstupuimus ambo: bibliothecaria et ego. Illa tacuit, verba apta colligere nesciens. Tunc ego dixi:
- Domine, si librorum a se perlectorum non meministi, fortasse oportet, ut denuo eos legas...?
Sed haec minime fuerunt verba, quae ille audire cuperet. Coepit mihi in os clamare me nullam senibus debitam reverentiam habere, etc. Deo gratias habeo quod vivus tunc bibliothecam reliqui.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz