In suo evangelio Matthaeus (3:4) dicit de Ioanne Baptista: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Graecae ἀκρίδες tamen spectare possunt et ad locustas et ad fructus arboris ceratonicae (Linnaeanice Ceratonia siliqua, quod a Graeco κεράτιον, quod sua vice a 'cornu' κέρας, nam fructus arboris et cornui arietino et siliquae fabaceae similis est (vide photographema supra datum). Nonnulli ergo putant sanctum Ioannem re vera comedisse non locustas, sed arboris fructus. Memoria tamen tenere debemus locustae communiter edebantur apud pauperes gentium orbis Mediterranei. Fructus autem Ceratoniae siliquae edebantur solum tempore siccitatis vel alii generis calamitatis (ut alterum bellum mundanum, cum fructus hos manducabant incolae insulae Melitae). Evangelista Lucas (15:16), narrans in parabola de filio prodigo fructus arboris comendente, usus est eodem nomine κεράτιον, quod tamen sanctus Hieronymus Latine ut 'siliqua' reddidit: Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat.
Inde patet sanctum Hieronymum credidisse 1) filium prodigum vesci arboris fructubus, 2) Ioannem vesci locustis. Quid autem de hac re ipsi ambo evangelistae cogitassent, incertum manet.
Multae linguae hodiernae fructum Ceratoniae siliquae nuncupant 'panem sancti Ioannis'. Ni fallor, sola Polona lingua habet huius arboris nomen scientificum (nomine communi caremus, quia arbor ipsa apud nos non nascitur), quod spectat et ad fabam et... locustam (szarańczyn strakowy).
Melitenses autem temetum ex hoc fructu faciunt:
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz