Psychiater
meus „non credit fatis”, sola ratione observationes suas nititur. Exempli
gratia non putat somnia significationem alicuius momenti homini somnianti
portare, neque credit codicem interpretationum imaginum in somniis visarum
creari posse. Putat quoque nullam esse iunctionem inter hexagramma Sinensis “Libri
Metamorphoseon” (Yijing) quodam
temporis momento electo et eiusdem momenti statum mentis (animae?) hominis qui
eligit.
- Est
ergo liber “Yijing” in purgamenta eiciendus? – rogavi.
- Non
necessarie – respondit. – Nam omne hexagramma, aut potius eius commetarius, portat
significationem alicui homini cogitatu dignum. Non refert tamen quod hexagramma
– aut quam Taroti chartam – tibi eligas.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz