Hodie adfui totius diei conventui peritorum rerum... militarium. Nolite rogare, cur - res nimis complicata est ad breviter explanandum. Dicam tantum me maximo cum gaudio auscultasse acroasin Israeliani professoris Amatzia Baram, qui inter alia narravit de agmine militari iuvenum "insanorum rerum computatralium" (Anglice: computer geeks). Quibus "insanis" nihil esse in exercitu agendum praeter Israelianae civitatis systemata cybernetica protegere contra impetum "effractorum interretialium" (Anglice: hackers) necnon effringere conari systemata hostium. Militibus huius agminis licet vestes uniformes omnino infibulatas (apertas) corpore portare, sine bereta in capite, obstragulis crepidarum laxatis; non debent sclopetare scire, neque exercitationi cotidianae nec simulacris pugnae adsint.
Quos "insanos" psychologi militares in tota civitate quaerunt ac eligunt. Iidem psychologi deinde curant, ne "insani" in difficultatibus computatralibus solvendis dies noctesque sine cibo ac somno terentes animam casu efflent. Adportant iis ergo cibos potionesque ad mensam computatro additam, deinde sui arbitratu - cum sc. vident iuvenem maxime iam fessum esse - computatrum lampademque in eius cubiculo exstinguunt.
Uno quoque anno circiter quinquaginta novos "insanos" exercitus Israeliensis accipit. Maxime autem gratae ducibus huius agminis sint matres militum - primum enim in vita sua "insani" autistici in grege sunt aliorum hominum; adhuc solum amicitias virtuales habuerunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz