sobota, 18 marca 2017

Sermo de coetu & solitudine

Ut docet psychiater meus, potes aut in coetu (cum muliere sc. aut viro), aut solitarie vivere. Et coetus, et solitudo possunt aut bona aut mala esse. Habemus ergo quattuor optiones: bonus coetus, malus coetus, bona solitudo, mala solitudo. Plane bonus coetus optima optio omnium est, pessima autem mala solitudo. Anceps tamen quaestio est, utrum duorum melius: malus coetus aut bona solitudo. Omnes fere, ut ait psychiater, respondent: Certe bona solitudo! Et omnes fere, addit, intrant deinde malum coetum.

2 komentarze:

  1. Hominibus difficillimum est, eheu!, nōn ā sē fallī.

    OdpowiedzUsuń
  2. Dubito utrum “mala solitudo” semper habenda sit pessima, id est pejor quam “malus cœtus.” Nam damnatus qui in carceris vinculis inter parricidas raptoresque tenetur vel servus qui sub domini flagris vivit nequit a tormentis cruciatuque, quæ in se intendunt alii homines, nulla fruitur libertate qua condicionem in meliorem cœtum neque etiam in malam solitudinem vertat: sed nemo (nisi ipse) obstare potest quin homo solitarius alia vitam sibi eligat.

    OdpowiedzUsuń