Heri, primo die veris, cum Johanna, muliere et mente et forma pulcherrima, ambulabamus per mihi parum notam partem urbis, more scholae discipulorum, quibus eodem die (=primo d. veris) mos est scholam, aut saltem partem lectionum, vitare. Quis mos ceterum - Nicolaus Gross nominat hanc actionem 'apoculare (scholam)' - Polonice nuncupatur wagary, quod certe originem habet in Latino verbo vagari. Nam discipuli vagantur per vias urbium, cum debeant scholae manere.
Dum ergo una per vias Varsoviae (i.e. cum cane mea) vagabamur, narrabat mihi Johanna historiam vitae sui, praesertim ultimorum nonnullorum annorum. Ut brevis fiam, post 25 annos matrimonii relicta est a marito, qui iuveniorem sibi novam uxorem invenit. Dificillime ei primum erat solae subito tempus, die post diem, terere, sed solutionem solitudinis mox invenit: canem haud parvum sibi emit, cui sivit secum eodem in lectulo dormire (meae cani id non licet). Et dixit se tunc primum post divortium sensisse in animo melius, nam canis omnino idem in lectulo est ut maritus erat.
- Idem??? - rogavi stupefactus.
- Ita - respondit Johanna. - Stertit, pedit, me de lecto pulsare conatur. Quid? Non futuit me certo, sed maritus quoque iam diu id facere minime solebat.
Hahae! Ut mihi videtur, Johanna tua non modo venusta est et callida, sed etiam lepidissima.
OdpowiedzUsuńInsuper: optime vestitur. Puto me cum ipsis eius vestibus posse Venerem cum satisfactione colere. At infra vestes corpus pulcherrimum.
OdpowiedzUsuń