Ante abhinc viginti annos, cum primum therapiam (anti)alcoholicam adire coepi, in grege eramus circiter triginta virorum cum duabus tantum mulieribus. Tunc puto mulieres alcoholismo tactae in Polonia saltem ob nimium pudorem therapiae rarissime adfuisse; hodie sat multae conventibus AA adsunt, etiam (Deo gratia!) nonnullae iuvenes. Sed hodie nolo de puellis...
Primo conventu quisque potator de seipso sodalibus narravit, sc. quis homo sit, quo munere fungatur, quam diu non bibat. Hic ultimus nuntius fuit plus minusve talis: uno mense, duobus mensibus, tribus septimanis etc. At subito unus nostrum dixit se septem iam annos potiones alcoholicas non gustasse. Omnes obstupefacti sumus, tunc ille explanavit:
- In carcere tempus degebam.
Postea numquam in therapia apparuit; videlicet ad morem bibendi revenit.
Aderat nobis quoque vir natura optimus, quocum mihi quasi amicitia erat, etiam hanc ob causam quod mihi semper vectionem sui autoraeda domum praebebat, nam ambo in eadem parte urbis habitabamus (at ego certe raedam non possidebam). Homo hilari spiritu fuit, facie tamen tristi. Cum rogassem de tristitiae fonte, respondit se ad bibendum damnatum esse, nam caupo erat atque possessor parvae cauponae nocturnae.
- Duos tresve menses - dixit - sine alcoholi pati fortasse possum, sed postea... nescio. Ubique circa me temetum habeo.
Et re vera post duos tresve menses evanuit.
Ego fere annum totum in hoc grege therapeutico mansi. Deinde ad bibendum reveni.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz