Omnes fere vehicula cotidie gubernando utimur non porro charta geographica papyracea sed potius instrumento navigationis satellitaris, quod nititur systemate globali positioni inveniendae (GPS).
Systema ab exercitu US-Americano iam annos septuagenarios praeteriti saeculi evoluta erat, anno tamen 1983 - postquam Russi deiecerunt aeronavim vectoriam Austrocoreanam KAL 007, partim ob errorem navigatoris [si credere volumus Pentagonianis negantibus aeronavim hanc consulto in spatium Sovieticum ad usum speculatorium missum non esse] - systema ad usus civiles quoque aperta est.
Duces Americani nihilominus noluerunt cives - ergo quoque sui inimicos - nimis accurate novum systema adhibere. Scientes ita signale GPS errore gravaverunt, quo factum est, ut accuratio systematis esset non 20 metrorum (ut re vera erat), sed metrorum centum. Quam machinationem nuncupaverunt duces ac politici Vasintonienses 'aditum selectivum' (Selective Availability sive SA). Usque annum 2000 - cum praeses Bill Clinton decrevit errorem ex instrumentis civilibus esse deleturum, omnes - praeter milites etc. Americanos - utebantur quinquies minus accuratis instrumentis GPS quam uti possent. Ipsi Pentagoniani errorem consulto GPS inductum ad tempus excluderunt exeunte anno 1990. Tunc enim, tempore belli in Sinu Persico gesti, exercitus USA permagna copia etiam civilium instrumentorum navigatoriorum utebatur. Mense tamen Ianuario 1991 anni error denuo systemati introductus est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz