Primum post memoriam gentium nummus binarius (bitcoin) plus valet quam uncia auri, quae die Iovis in foro
Neoeboracensi venum dabatur 1.241,62 dolariis.
Ab initio
anni bitcoin crevit passu 32%, at spatio
ultimorum 12 mensium – 203%. Tam rapidum incrementum esse effectum
exspectationis negotiatorum regimen fiscale USA (SEC) mox (d. 11 m. Martii) permissurum
peculio privatum Exchange Traded Fund, sive ETF, fundatoribus Cameron et Tyler Winklevoss, qui nummo binario negotiantur, in
Americae foro argentario agere (vestigia fratrum Winklevoss
sequuntur duo alia peculia, quae quoque permissionem in USA agendi apud SEC
petunt). Si ita re vera factum erit, valorem cryptonomismatis
electronici verisimiliter valde porro auctum iri; si aliter (i.d. si SEC
petitioni fratrum Winklevoss recusaverit), magnopere bitcoin evilescet.
Ceterum rapidos casus incrementaque valoris esse rem nummo binario quasi innatam. Praeterito anno mutationes diurnae usque 10% eius valoris non erant phaenomena tam rara; anno autem 2013 mutationes has fuisse etiam 40 centesimarum pretii partium.
Periti
mercatus docent aurum multo stabiliorem “nummum” quam bitcoin esse, non solum
quia hic ens est tantum virtuale. Valor globalis nummi electronici aestimatur
esse aliquantulum plus quam 20 miliardis dolariorum. Omnia tamen in orbe
terrarum copia auri – ca. 183,6 milia tonnarum – valere aestimatur octo
bilionum dolariorum. Unoquoque anno e visceribus terrae extrahuntur circiter tres
novae tonnae auri, quae efficiant „inflationem” annualem huius metalli pretiosi
plus minusve 1,6 centesimarum partium.
Ceterum rapidos casus incrementaque valoris esse rem nummo binario quasi innatam. Praeterito anno mutationes diurnae usque 10% eius valoris non erant phaenomena tam rara; anno autem 2013 mutationes has fuisse etiam 40 centesimarum pretii partium.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz