In mentem hac occasione - dilemmatis sc. utrum evangelizandi doctrina Christiana sint incolae aliorum planetarum an non evangelizandi - venit memoria amici mei Hiacynthi B., qui notus est in patria mea ut venator hominis nivosi sive yeti (Anglophoni, ni fallor, hanc "bestiam" describentes malunt uti nomine 'pedis magni' - big foot). Credit enim Hiacynthus hominidas quosdam adhuc locis in desertis vivere, speratque spatio sui vitae (est vir ca. 60 annos natus) praesentiam yeti sine ullo dubio probatum iri.
Diffucultas tamen Hiacynthi in eo est, quod ipse - catholicae fidei propugnator intrepidus - nescit, utrum homines illi nivosi digni sint an non digni, ut doctrina Christiana imbuantur. Si, ait Hiacynthus, post Adam stirpem evolutionis nostrae illi reliquerunt (ab auctoribus Bibliae fere omissi; fere, nam hic et illic de gigantibus, filiis angelorum etc. bibliographi loquuntur), plane digni sunt, ut fiant asseclae Salvatoris, Si autem ante Adam semitam sui propriam intraverunt... salvatio eorum aeterna res dubia amico meo esse videtur.
Felices Poloni, quibus talibus nugis mentes onerare licet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz