Non sum osor catenarum
cauponariarum, ut McDonald’s aut Burger King, apud quos hospes haud raro sum, sed
interdum praefero parvas cauponulas magnis „machinis coquinariis”. Ita exempli
gratia theam hiemalem, i.e. cum cinnamone (variis generibus), pomaranciae
putamine, caryophyllone, melle etc., multo melius faciunt in locis parvulis
quam in ex. gr. cauponis catenae “Caffe Nero” (Italice: caffea nigra). Ceterum
in his (=CaffeNerinis) locis, ubi quidem ipsa caffea bona praebetur, omnia
faciunt recte, sed... sine corde. At “cor” adhiberi debet, cum potionem e
septem aut octo elementis – partim siccis, partim recentibus – mixtam paras. Fabricationem
automaticam hoc in casu non satis esse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz