wtorek, 14 marca 2017

Tantae molis erat... philologiae Tibeticae condere institutum

Numquam universitatem absolvi at possum meipsum nominare... conditorem Instituti Linguae Tibeticae Departamenti Philologiae Orientalis Universitatis Varsoviensis! Quomodo id fieri potuit? Simpliciter. Anno 1985, ut studens alterius gradus (anni) philologiae Sericae, iam paululum fessus rerum Sinicarum, decrevi me alterae linguae orientali studere. Volui Tibeticae classicae studere, nam Buddhismi lamaistici aliquantulum fautor fui, nemo tamen tunc professorum hanc linguam Varsoviae docebat. Didici nihilominus doctorem Marcum (Marek) Mejor, sanscritologum buddologumque, quoque classicae Tibeticae peritum esse. Eum adortus sum, rogans, ut linguam hanc publice docere inciperet. Quod facere dr Mejor noluit, me tamen porro instante dixit:
- Si spatio unius septimanae mihi invenieris quattuor homines Tibeticae studere cupientes, docebo. Sed non invenies.
Inveni septem cupientes et doctor Mejor coepit nos in arcana Tibeticae classisae linguae introducere. Post sesquennium ego, ob errorem adulescentiae, linguae huic studere desii, sed alii studentes studia sua Tibetica pergebant. Post nonnullos annos grex hic in officiale semi-institutum, deinde institutum a magistratibus universitatis mutatus est.
---
Numquam postea doctorem Marcum Mejor personaliter conveni. Conveni tamen collegam eius bonum, hodie iam pro dolor cancro mortuum, Thomam (Tomasz) Skowroński. Qui mihi narravit doctorem Mejor (fortasse hodie professor iam est), cum Thomas eum de me, utrum sc. mei meminisset, rogaverat, dixisse:
- Certe eius memini! Studens iste molestissimus erat: numquam tempore lectionis ullas res sibi in libello scribere solebat.
Re vera, mos mihi tunc erat nihil inscribere libellis (quos ceterum mecum non portabam), omnia autem memoriae.  
Non fui tunc certe homo mente sanus. Nescio, utrum nunc sim.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz