poniedziałek, 20 marca 2017

Sapientia Shadokiana

Ubi deest solutio, deest quoque problemma.
Hanc sapientiam sapientissimam e serie nubeculata televisifica Gallica (Les Shadoks) adduxit heri in sermonem nostrum J., puella quacum dormire volui, ipsa autem et voluit et simul noluit. Rebus ita stantibus Venerem una non coluimus. Exspectabo tamen meliora.

2 komentarze:

  1. At res Veneris sæpissime non solutio verum tamen problematis fons.

    OdpowiedzUsuń