Nomen dei Atum, mundi creatoris, significat et nihil et omnia*. Quomodo id fieri potest? Certe, fuerat Atum nihil antequam mundum - autofellatione, respuendo sperma haustum - creavit, fuerat quasi punctum displosionis initialis (=Big Bang). Ex se autem creavit omnia...
Deus Solis Ra/Re nominatur quoque periphrastice invisibilis in visibili. Nam si spectemus recte Solem, statim quasi occaecati fiamus nihilque conspicere in ipso Sole possimus.
* aut potius: Is, qui in nihilo fuit omnis; nomen substantivum commune tem significat 'nihil' et 'omnia'
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz