Secundum indagationem opinionum organisationis Linking Environment and Farming (LEAF), omnis tertius iuvenis Britannus nescit lardum esse productum suillum, lac quod saepius bibitur - bovinum, ova - gallinacea.
xxx xxx
Hobbitos re vera adfuisse! Novis ossibus repertis patet Hominem floresiensem (nominatur ab insula Indonesiana Flores, ubi primum ossa eius reperta sunt) fuisse genus proprium nanorum hominidarum. Adhuc enim nonnulli putabant "Floresienses" re vera fuisse nonnullos Homines sapientes parvae propter morbum quendam staturae.
xxx xxx
Studiosi Australianae Catholicae Univesitatis Studiorum investigationibus a se multis peractis in opinionem pervenerunt homines nimis autoraeda utentes saepius quam alii laborare morbis cardiacis, saepiusque obesos fieri. [Commentarium Iconoclastae: At dicunt motum sanitati prodesse???]
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz