Multi vestrum id sciunt, sed fortasse non omnes. Adesse diariis Jacobi Casanovae Gallice scriptis mentionem colloquii, quod cum aliquibus Latine habebat. Memoria id caliginosa tenebam per 30 fere annos, nam tunc, adulescens, super Gallicam sudando, diaria huius viri ingeniosi legi. At colloquium ipsum hodie facile in interreti inveni, nam aliquis internauta Anglice poscebat significationem.
Casanova ita collocutores suos rogavit:
"Dicite, grammatici, cur mascula nomina cunnus,
Et cur femineum mentula nomen habet?"
At cum respondere nequissent, explanavit:
"Disce quod a domino nomina servus habet"
Ceterum... nonne disticha haec sunt? (Rogo minime rei metricae peritus.)
Distichon (=bini versus) elegiacum posuit alter quidam, nisi fallor, cui respondit Casanova pentametro sive secunda parte distichi elegiaci.
OdpowiedzUsuńVideris mihi recte putare. Gratias tibi ago pro correctione explanationeque.
OdpowiedzUsuńOmittit scílicet cinædós tribadésque.
OdpowiedzUsuńNon fuit Casanova vir Graecus antiquus, neque civis Mundi Occidentalis hodierni, ergo, si casu se bisexualem sentiebat, huius rei vestigia nulla in scriptis reliquit.
OdpowiedzUsuń