niedziela, 5 czerwca 2016

De confessione negativa Aegyptiorum (porro)

Alterum in indice - praeter 'masturbationem in ecclesia' - peccatum iucunde sonans esse: Numquam cor meum degluttivi. Significans: Numquam contra conscientiam (meam) luctatus sum.
Cor hieroglypho monstratur ollam/caccabum depingente. Nam est cor quasi vas, ubi omnium bonorum et malorum ab homine factorum notationes tenentur (sicut informationes, quae in capsa nigra aeronavis servantur).
Ceterum de verbo 'conscientia' paululum meditatus sum. Douglas Harper putat id esse translationem nominis Graeci syneidesis. Ambo cum+scientiam significant, ergo quasi 'scientiam communem (quod malum sit, quod bonum)', mea saltem interpretatione (notio similis omniscienti 'animae familiae' [Hellingerianae]).
Harper recte monstrat Russos quoque habere pro conscientia verbum so-vest, quod item significat (cum+scientia). Sed Poloni aliter! Nostrum sumienie vetere Slavico sensu significabat 'dubitationem'. Conscientia ita apud nos etymologice esse quasi vocem in homine (daimonion), quae dubitat eum verum dicere, cum dicit: Haec et illa bene feci..., nam scit vox hominem re vera id male fecisse.  
Conscientia ergo apud Graecos, Romanos (etiam Anglos, Gallos etc.) necnon Russos notio ethice neutralis est, apud Polonos autem negativa = suspicatur nos mentiri.
Rebus ita stantibus, quomodo sani esse possumus?

3 komentarze:

  1. esne certus de sensu originali verbi sum(n)ienie. ego non loquor Polonice sed ex conspectu cujusdam alterius linguae Slavicae hoc verbum mihi videtur significare cum+opinio. vide:
    obcyjezykpolski.pl/sumienie/

    OdpowiedzUsuń
  2. Certus non sum, saltem non post monitum tuum. Fieri potest ut tu (et prof. Malinowski, cuius verba in pagina a te indicata inveniuntur) recte putetis. Scribendo heri de conscientia nitebar opinione Alexandri Brueckner, qui adducit sensum suspicionis in similibus verbis Slavicis, ut Serbicum 'sumnja' (=dubitatio). Sed, a te monitus, inspexi dictionaria et inveni ipsorum Serborum 'conscientiam' nihil cum 'sumnja' communionis habere, nam verbum iis pro conscientia esse 'savest' (con+scientia). Ex supradictis patet te potius quam me/Bruckner verum putare. Ergo fortasse non sumus Poloni tam insani... Gratias tibi ago pro correctione.

    OdpowiedzUsuń
  3. Obiter... Brueckner dicitur scripsisse suum dictionarium etymologicum linguae Polonae spatio duarum septimanarum, ergo sine dubio plurae eius coniecturarum citissimarum esse debent falsae. Mihi maxime utilis videtur prof. Andrea Bańkowski, qui pro dolor mortuus est antequam suum vocabularium usque finem conficeret (usque P litteram adduxit opus).

    OdpowiedzUsuń