piątek, 3 czerwca 2016

De aliis rebus immundis clam in ecclesia factis

T., amicus meus, ceterum vir magno animo moribusque bonis praeditus, ut puer adulescens per vicos Macedoniae iter longius pedestre, pera dorsuali oneratus, faciebat, "diem perditum" (=sensum rerum praeteritarum) quaerens ac dormiens saepe sub Iove. Non multum pecuniae, ut mos est iuvenum, secum portabat - ceterum, Polonia tunc communistica non multam pecuniam incolis praebebat - ergo uno die fere sine nummis collega meus media in Macedonia mansit. Tunc, ecclesiam quandam  vicanam, semper fere horis diurnis apertam, intravit, ut pro salute ad Deum preces diceret (atheus est T., sed rebus in arduis etiam athei interdum precantur, ego ex. gr.). Solus ita in templo, genubus ante iconostasion flectis, aliqua verba murmurabat, cum obiter conspexit in quodam templi angulo adesse mensam cum lance... pecuniae sat plena. Piis rusticis enim mos erat nummos - saepius asses parvos, sed quoque interdum nummos chartaceos - ibi ad usum sacerdotis parochialis relinquere. Nemo hos nummos custodiebat, nam nemo mente sibi depingeret hominem tam depravatum esse posse, ut sacrilegium simile faceret. Sed amicus meus, iam fame fere laborans, nolens volens aliquam partem huius pecuniae furatus est.
Deum puto iam ei veniam dedisse, nam aliter homo bonus T. est.  

2 komentarze:

  1. Fortasse Deus etiam T. hanc ad ecclesiam duxit!

    Mihi rogandum Latinitatis est: Cur "fame FERE laborans" scribis? Nonne qui esurit fame laboret? Velne "fame laborare" velit "famelicissimus esse"?

    OdpowiedzUsuń
  2. Si fame magna re vera laborasset, domum (patrem matremque) repetere potuisset. Etiam sine pecunia, convectionem petendo apud fortuitos autoraedarios.

    OdpowiedzUsuń