Nota est usque hodie superstitio nautarum, qui nolunt in
mare proficisci die Veneris, ne dicamus die Veneris, qui 13. die cuiuslibet
mensis incidat! Fontem superstitionis verisimiliter fuisse deam Nordicam Frigg,
quae, sicut apud Romanos Venus, res ad amores spectantes curabat. Primi in
Scandinavia (ergo per tempus quoddam quoque Britannia, quae sub dicione Danorum/Normanorum
manebat) Christiani oderunt Frigg necnon diem eius.
Adest apud nautas Britannos fabula de XIX saeculi navi
longa Classis Regalis (Royal Navy)
nomine HMS Friday, quam thalassiarchi Angli ita nominaverunt, ut vim
superstitionis omnino vanam esse classiariis monstraret. Navis in aquam deducta
est (in navalibus) die Veneris. Praefectus navis factus est nauta peritus quidam
nomine James Friday. In mare profecta est ea navis postremo die Veneris. Eodem
die evanuit.
Certe, vestigia huius rei in documentis sunt nulla.
Secundum librum Nici Comptonis "Cur nautae natare nesciant et similia collectanea maritima" (Why Sailors Can't Swim. And other marvellous maritime curiosities)
Mihi in mentem subit theátrum Venetiánum ad cantáre dedicátum (nésció quó in modó dicátur "opera") nomine Phœníx.
OdpowiedzUsuńQuinquiés deússit.