Ante tres dies Poloni primo sibi ludo in certamine ludebant. Viae Varsoviae vanae tunc manebant - omnes boni homines ante televisoria sedebant. Ego televisorium non habens e singulo boatu vicinorum scivi nostros portam hostium semel violasse. At, cum ululatum lugubrem audivi nullum, scivi quoque nostros verisimiliter effectu 1:0 vicisse. Nescivi tamen quem superaverimus.
Uxor mea - quae lusum pedifolii plus minusve ita ut ego colit, i.e. omnino non colit - eo tempore apud matrem suam cenae familiari, ut mos iis est una cenare uno quoque Solis die, aderat. Ubi omnes convivae - praeter ipsam atque ipsius matrem - televisorium cautissime spectabant.
Postea, eodem sc. die vespero, nos ambo - uxor et ego - de die modo praeterito locuti sumus. Certe etiam de ludo pedifolii.
Ego: Spectastine ludum?
Uxor: Spectabam aliios spectantes.
E.: Scisne contra quem pugraremus?
U.: Nescio. Puto contra Gallos.
E.: Cur?
U.: Nam certamen in quadam urbe Gallica habitum est.
Sed postea - cum ei explanassem omnes certaminis lusus in Gallia haberi - uxor mea, sapientiae sine dubio plus quam ego plena, addidit se nunc opinari Polonos contra Hibernos pugnasse. Cur? Nam virides camisias habebantur, dum nostri albo-rubras.
Recte coniectavit: contra Hibernos Septentrionales (Ulster) pugnavimus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz