Reficit habitaculum vicina nostra insularis: machinae
parietes terebrant, coaxationem veterem deripiunt; strepitus est horribilis.
Uxor miratur me – qui domi totum diem maneo – id minime nocere.
Uxor: At cum ego
mane radiophoniam ausculto, tibi id nocet!
Ego: Nam verba
lectorum animam meam in sese alliciunt – nihil tunc operis facere possum.
U.: Musicam
quoque mihi auscultare non licet!
E.: Licet, donec
verbis non utuntur symphoniaci.
U.: Quid id
significat?
E.: Musica ex.
gr. classica, si deest ei cantus verbalis, mihi non nocet; ut terebratio
parietum. Si autem adsunt verba, nocet.
U.: Quid de
cantilenis popularibus?
E.: Immo peius.
Cum "Aquilas" (Eagles) vice
deciemilesima audio cantantes: Te
invitamus in deversorium "California", puto eos mihi velle
verbatim quasdam res nuntiare. Quasi aliquid novi in hoc deversorio modo esse
factum. Puella cum candela confessa est se re vera speculatricem Civitatis
Islamicae esse, Capitaneus in draconem se mutavit aut alia talia. Sed pro dolor
nihil simile fit – illae (=Aquilae) de eadem re iam quadraginta annos cantant!
U.: Tu insanus
es! Cantilenas non propter nuntios auscultamus.
E.: Propter quid
ergo?
U.: Beatitudinem.
E.: Aha...
U.: Non possum
ergo, te praesente, cantilenas auscultare?
E.: Certe potes.
Sed non omnia.
U.: Quas ergo licet
mihi audire?
E.: Quae lingua
mihi ignota cantantur. Finnice verbi gratia.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz