In hypothesi Trinitatem Christianorum originem in religione Aegyptia habuisse (Atum/Ra ut Deus Pater, Pharao ut Filius, Maat ut Spiritus Sanctus) certe minimam vim persuasionis habere videtur Pharao Iesu comparatus. Re tamen a me aliquantulum comminus investigata, invenio ambos... sibi invicem similes esse. Quisque enim rex Aegyptiorum, dum vivus esset, putabatur incarnationem dei Hori, filium dei Osiridis necnon deae Hathor/Isidae [huius postea similitudines ad Mariam, matrem Iesu, permultae sunt, sicut et ipsa imago matris puerulum in sinu tenentem]; fuit ita Horus (necnon eius nomine quisque pharao) Filius Dei.
Sed - negabit quispiam - cur non erat potius Horus/pharao filius Atum/Ra, id est Creatoris Mundi - tunc enim symmetria cum Iesu esset plena? At - respondebo - fuit Osiris quasi complementum nocturnum Ra. Nonne Ra ipse cotidie per dimidiam diei partem (i.e. noctem) mutatur in Osiridem - Solem Alterius Mundi, qui navi solari per alteram, nobis viventibus invisam, partem mundi noctu vehitur?
Omnis dies habet suum complementum in nocte, omnis vita in morte.
[Ita saltem in syncretica forma religionis Aegyptiorum, nam fieri potest, ut in initiis et Atum, et Ra, et Osiris tres locales dei principales fuissent, in tribus regionibus separatim regnantes, nihil communis secum habentes; de his rebus tamen, propter nulla testimonia in scriptis, nihil fere iudicare possumus.]
<Fortasse interdum erro in his meditationibus, nam tiro sum studiorum Aegyptiorum. Vix possum tamen me cohibere, quin de talibus rebus lectoribus narrem.>
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz