Britanni plebis scitu consilia ceperunt se Unionem Euroapeam relicturos.
51,9% civium pro Brexitu suffragia dederunt, dum tantum 48,1% in Unione manere
voluerunt.
Effectibus suffragandi annuntiatis, moderatores Caledoniae (Scotiae)
declaraverunt apud se novum plebis scitum de sui (independente a Londinio) iure
mox habitum iri. Item fortasse facere cigitant magistratius Hiberniae
Septentrionalis (Ulster), nam ambae hae regiones – Caledoani et Hibernia
Septentrionalis - in plebis scitu maxima e parte contra Brexitum suffragatos
esse.
Brexitu a civibus probato, simile apud se referendum volunt habitum iri
politici euro-seditiosi Italiae, Francogalliae et Bataviae.
Praeterito
anno 65,3 miliones hominum coacti sunt domus relinquere propter bella, nuntiat
UNHCR. Numquam adhuc numerus profugorum tam magnus fuit; anno ex. gr. 2014
-59,5 mln. 21,3 mln praeteriti anni profugorum asylum in terris alienis
invenerunt, 40,8 mln in alias regiones suae civitatis migraverunt. 3,2 mln peregre
exspectant ut officialiter statu profugarum donentur.
14 pueri et unus adultus mersi sunt postquam ob
procellam navis eos vehens eversa est in lacu Siamozero regionis Careliensis
Russorum.
US-Americana negotiatio cosmetica Revlon
Inc. emptura est 419 milionibus dolarium sui aemulatricem Elizabeth Arden.
29
annos natus civis USA gentis Afghanicae Omar Mateen sclopetando necavit plus
minusve 50 homines in thermopolio cinaedorum urbis Orlando civitatis Florida,
antequam ipse a biocolytis occisus est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz