Secundum novissimam
demoscopiam ephemeridis "The Independent", fautores Brexitus decem
centesimis partibus crebriores esse quam volentes Britanniam in Unione Europaea
mansuram (illi enim 55% indagatorum constituunt, hi 45%). Alia autem eodem
tempore divulgata demoscopia (actorum hebdomadalium "Observer")
monstrat fautores Unionis inter cives Britannos plures (44%) esse quam osores
(42%).
Praestantia tantum 40 milium
suffragiorum superavit candidatus factionis liberalis Pedro Pablo Kuczynski
filiam pristini praesidis Peruviae Keiko Fujimori in electione praesidiali.
Carissima a mense Octobri praeteriti
anni sunt pretia petrolei, quae hodie plus quam 2% creverunt. Petroleum generis
"Brent" e fundo Maris Septentrionalis exhaustum venum it 52,70 USD
per dolium.
Post ictum terroristicum
Vernicolli (Tel Aviv) in foro holitorio patratum, quo quattuor homines mortui
sunt, magistratus Israeliani prohibuerunt civibus Autonomiae Palaestinae
Israeliam intrare spatio mensis ramadan.
Tenilusori Russae Mariae
Szarapova duos proximos annos non licebit certaminibus teniludii adesse propter
usum ab ea substantiae stimulatoriae nomine meldonium.
Saltem 11 homines (inter quos 7 biocolytae) mortui sunt, 36
autem sauciati, ob tromocraticam displosionem pyroboli in veteri parte Constantinopolis.
Coloniae Agrippinae fures furati sunt reliquia sacra
Iohannis Pauli II, i.e. pannum gutta sanguinis sancti papae madidum. Qui pannus
in capsula positus tenebatur ab anno 2013 adfixus uni parietum ecclesiae
cathedralis.
Morbo Parkinsoniano
mortuus est 74 annorum Muhammad Ali, clarissimus pugil temporis nostri.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz