czwartek, 30 czerwca 2016

Minime antiquus homo sum...

Minime antiquus homo sum, mores mihi omnino non Graeco-Romani. Hi enim epulari in lectis iacentes solebant, in comitatu 2-8 amicorum, ego autem libentius cibum sumam solus ac stans: nam stantem puto citius concoquere (digerere per intestina) escam. [Aliquis ante me id dixit, nonne mendax iste iactatorque Seneca? Sed in hoc casu fortasse recte opinatus est.]
Amo fastfood, i.e. cibum citissimum, odi cauponas plus minusve luxuriosas, cum ministris circum te "saltantibus" ac gerentibus se quasi servi dominum glubere parati. Puto eos munus suum odisse et ob hanc rem spuere in cibum, quem ad mensam adportaturi sunt. In cauponis fastfoodianis operarii fortasse quoque munus suum oderunt, sed saltem magna ex parte in visu cenantium manent, ergo non spuunt, saltem non facile. Certe Romani cauponas luxuriosas non habuerunt ac quae iis aderant, a plebe frequentabantur. Sed si hodie viverent, sine dubio, si tantum plus minusve pecuniosi essent, apud Ritz Lutetiae aut Nomam Hafniae libentius cenarent. Ego autem talibus in locis nescirem quo me verterem. Ceterum, dant ibi saepe portiunculas civi minimas...
Semper festino, rarissime me iuvat in uno loco sedentem/iacentem circumiectibus delectari. Fortasse ob hanc rem meditari numquam cum successu potui - ut iam hic olim dixi, oculis clausis statim feminas nudas mente pingo - neque monachus lamaicus factus sum.
Ergo non Graeco-Romanus, non buddhista, neque vero Polono-catholicus, neque (pro dolor fortasse) Iudaeus. Sed... vita mihi placet, magis quam umquam antea. Mori nunc coactus valde hac re stomacharer.  

2 komentarze:

  1. Sunt qui ideo edant ut vivant, sunt et qui vivant ut edant. Malo ego cito esse sed caffeam vel cervisiam lente sorbillare, et præcipue placet oculos pascere libro (potius quam feminis nudis mente pictis) dum cibis corpus pasco.

    OdpowiedzUsuń
  2. Hodie ientaculum - panem cum botulo Hungarico sinapi uncto - comedi per conclave meum ambulans.

    OdpowiedzUsuń