Ordo regnat Varsoviae, sed... ordo quasi post bellum: heri enim procella urbem nostram, aut saltem hanc eius regionem ubi habito, vastavit, multas arbores caedens. In via mihi proxima caudex crassus longitudine ca. 10 metrorum iacebat - motus autoraedarum omnino stitus est. Totam fere noctem plaustra siphonariorum huc et illuc currebant, cornu Martiniano boatum edentes lumineque caeruleo gliscentes. Nunc autem, postero die, serrae aut electricae aut (saepius, puto) naphtham haurientes, ubique operantes audiuntur.
Mane autem in horto nostro inveni arborem - non magnam, Deo gratia - caesam in gramine iacentem; cadendo evertit arbor funes quibus vestes modo lavatas esiccandasque interdum sub Iove ponabamus, nam in balneo locus vestium essicandarum parvulus tantum nobis adest (heri ex. gr. vestimenta non omnino sicca ante ipsam procellam domum adportavi).
Habuimus ergo calamitatem localem, sane, non tantam ut Brexitus. [At Brexitus nihil, mea saltem sententia, Britannis profuit: ut nesciverunt, qui essent, ita porro nesciunt.]
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz