Quid adesse communitatis Veteri Aegypto atque ludo pedifolii Europaeorum? Nihil - respondebis forsan, lector care. Erras! Hodie enim particeps primum fui sessionis annualis (Polonicae) Associationis Amatorum Veteris Aegyptii "Herhor" [a nomine sacerdotis regisque-usurpatoris, qui XI saec. a.Ch.n. Aegyptum Superiorem regebat]. Ca. 30 participes - praeter me, soli, puto, doctores professoresve - advenerunt, ut acroasim prof. Andreae Niwiński [qui credit se sepulchrum Herhoris invenisse] audirent. Sed, di boni!, sessio duabus horis brevior solito annuntiata est propter... certamen Polonorum contra Helvetos, quod hodie hora tertia pomeridiana incipuit.
Nunc sine dubio finitum est certamen, at mihi nullam cupiditatem adesse victorem quis evaserit sciendi. Scio tantum propter ludum istum [quo morbo solum plebem vilissimam laborare adhuc putavi] me minus de rebus Aegyptiacis hodie didicisse quam sperabam.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz