In urbe Rumanica* Oradea (ceterum aedibus styli secessionis plena) vidi in vitrea bibliopolae (libros veteres vendentis) librum inscriptum (Rumanice): De origine linguae Latinae e lingua Dacoromanica. Hunc emi volui, sed dies Solis erat, taberna clausa, at postero die mane proficiscendum mihi erat.
Sed postea collegam Rumanicum de hac re rogavi. Adesse, explanavit, studiosis huius terrae hypothesin populos Indoeuropaeos, cum Europam Meridionalem ex Oriente venientes petebant, magnum amnem Danubium** tranare potuisse facilius in delta eius, in hodierna scilicet Rumania. Ibi primum populus deinde Latinus sedem habuerat, ibi linguam suam evolverat, quae in ripa Danubiana in forma proxima originali usque hodie mansit. Pars autem populi porro iter perrexit, in Italiam migrantes, ubi iam lingua pristina (=Rumanica) aliquantulum degenerata utebantur, qui sermo factus est Latinus. Tantae molis erat Romanam (ex Rumana) condere gentem. Mementote ergo Galli, Hispani Italive, unde origo vestra! Secundum saltem nonnullos philologos Rumanos.
* ego Rumania/Ruman(ic)us dico; ipsi Rumani saepius Dacoromania; Hungari autem - qui Rumanos propter Transilvaniam a se captam detestant - de Vlachoromanis dicunt, eodem modo quasi minus nobilem originem (Vlachicam, non Dacicam) iis tribuentes
** qui ceterum hic, in inferiori cursu, potius Graeco nomine Ister etiam a Romanis nuncupabatur
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz