Ante tres abhinc septimanas 31 annos natus gubernator autoplaustri TIR
vehiculum suum stitit in area stativa viae stratae A4 - quae quasi Poloniam
secans a Germania usque Ucrainam ducit - prope urbem Silesiacam Glivitium (vulgo
Gliwice, olim, tempore Germanorum, Gleiwitz). Deinde autoplaustrarius intravit
propinquum thermopolium, ubi aliquid alcoholis bibit – incertum esse, utrum
velit postea porro plaustrum ducere, an usque diem posterum ibi manere, more
gubernatorum TIR-ensium pernoctando in cella gubernatoria ipsius autoplaustri.
Scimus quoque eum iam in autoplaustro (sed fortasse demum in area stativa?)
aquam vitae bibisse, nam lagoenam semi-emptam in cella gubernatoria reliquit,
una cum plaustri clavibus. Verisimiliter vir ille morbo alcoholico laborabat;
utrum ebrius vehiculum regere soleret, incertum manet.
In thermopolio modice alcohili usus est – nemo operariorum animadvertit
eum ebrium esse. Calamitas evenit demum, cum thermopolium reliquit.
Sub-ebriatus in aream stativam – sat magnam quidem superficie – revenit atque...
autoplaustrum suum invenire nequivit. Putans, fures id furatos esse, rogavit
quemquam huius loci operariorum, ut appelleret biocolytas. Operarius vigilibus
publicis telephonavit deinde telephonulum autoplaustrario porrexit. Hic a
biocolytis rogatus dixit se in autoplaustro habuisse mercimonia valoris circiter
500 milium dolariorum, ergo putat fures quosdam id scientes autoplaustrum
consulto furatos esse.
Biocolytae post non sat longum tempus in aream stativam advenerunt. Nimis
tamen sero, nam interea gubernator autoplaustri miser in latrina resti se
pependit et animam efflavit.
Vigiles in eadem area stativa autoplaustrum cum omnibus mercimoniis
intactis statim fere invenerunt. Ut patet, vir ebrius oblitus est loci, ubi
vehiculum suum reliquisset.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz