De matre filii mei (minoris) modo cogitabam necnon de aliis mihi notis hominibus, qui faciunt omnia, ne aliquid laboris in vita sua faciant, i.e. auxiliis aliorum vivunt. Quorum nonnulli quidem sat bene vivunt - spero saltem eos in tumulo frigore ac madore laboraturos.
In mentem tunc venit memoria veteris Bohemi professoris biologiae (nominis pro dolor oblitus sum), cuius acroasim ante plus minusve 12 abhinc annos per radiophoniam Bohemicam auscultavi, cum linguae Czechicae studebam. Dixit de similibus hominum moribus apud animalia cultis. Ecce, aiebat professor, apud Corvidas aves interdum evenit, ut pulli, cum inspiciant parentes nimis de se curare, incipiant amore parentum per tempus longissimum abuti, sibi scilicet escam ab iis petentes usque ad (sui) aetatem sat provectam (at scimus Corvidas longissime vivere, corvos e.gr. spatio 40 et plus annorum*). Interdum fit, ut ipsi iam liberos habentes, porro ad eos alendos escam a sui matribus patribusque poscant - avi ergo nepotes alunt, parentibus nolentibus!
Quam humanum vero esse mundum bestiarum!
* fabulae plebis dicunt de corvis etiam 120 annos natis, sed... fabulae sunt (multi tamen e.gr. venatores, ergo quasi rerum silvestrium periti, iis credunt); notus erat corvus in Turri Londinensi nidificans, qui aetatem attigit 44 annorum
puer putabam homines adultos esse severos et multa scire et intelligere. nunc ipse adultus intellego homines "adultos" re vera esse pueros in corpore majore, nec multa sciunt, attamen credunt se plurima scire, nec multa intelligunt credentes se omnia intelligere. insuper cupiunt similia ut pueri, inter meliora, ut amentur, ut aliquis se amplectatur, ut curentur... etiam ut aliquis pro se aliquid faciat...
OdpowiedzUsuńnil mirum nec (necessarie) malum, sed multi tamen, viri praesertim, difficulter confiteantur aperte se carere amore et velle amari. versimiliter ne "puellae" videantur cum sit maximi momenti "esse mas" ut dicitur et mares non flent neque sentiunt, ut videtur, nihil nimis muliebre.
et ergo oportet prodeamus in mundum marum in modum nil muliebrium sentientes necque talium egentes, intra autem egestate talium patientes. saltem secundum legem "sis mas".
nesciebam aves tam diu vivere...