Denuo scripta Berti Hellinger legens, cogito multum de notione ab eo adhibita 'conscientiae' (cuius permagnam significationem, ut in percontatione diurnaria fatetur, primum non suspicatus est). Conscientia enim dicit nobis, quod recte (i.e. secundum normas "familiae" sive "gentis"), quod autem non recte facimus.
Memini muneris mei, quo pro Museo Holocausti Vasintoniensi spatio octo annorum (1998-2006) fungebar, quaerendo in Polonia testes oculatos minorum episodum holocausti. Memini saltem ter aut quater (aut fortasse quinquies) narratum mihi esse a testibus Polonis, Germanos, cum sclopetando necaturi essent multos homines (=Iudaeos), semper primum se in statum maximae ebriositatis induxisse. Ut vocem conscientiae non audirent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz