środa, 29 czerwca 2016

Aegyptiaca: notatiunculae chaotice scriptae

Homo creatus est ex oculo Dei, sed tempore cum oculus hic plorabat. Hanc ob rem homo minime perfectus factus est.
xxxx
Aegyptii credebant se scire tantum dimidiam partem veritiatis (=mundi, cotidianae viae Solis per orbem). Et hanc et alteram partem (=nocturnam viam Solis), ergo totam veritatem, sciunt tantum mortui. Condicionem mortuorum ita quasi meliorem esse condicione viventium.
xxxx
Sol et Luna - duo oculi Dei, quibus semper intuetur ille mundum. Semper, praeter tempus interlunii necnon defectum aut Solis aut Lunae. Ergo cum malae res (perturbationes) in terra eorum evenirent, rogabant Aegyptii: Num Deus dormit?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz