wtorek, 21 czerwca 2016

Nugae matutinae

"Crapula" hodie mane laboravi, licet nihil heri alcoholis bibissem. Iniucunde esse crapula laborare, iniucundius autem sine bibendo.
----
Caffeam expressam ("Mixtura Sicula") modo in os sumpsi, cogitans de etymologia verbi hodierni 'express', sensu sc.: citissime factum. Originem verbi certe scivi ['exprimere'], incertum tamen manebat, ubi sensus festinandi ei additus esset. Quaesivi in vocabulario Harperiano: a nuntio/cursore [Ang. special messanger], qui eo nomine [=express] nuncupari solet ab anno circiter 1615. Ab anno 1841 in USA quoque sensu 'tramen citatum', quod sc. non in omnibus stationibus sistatur.
Quaesivi ceterum in dictionario etymologico Gallico, ubi admittunt se sumpsisse verbum ab Anglophonis. Quod rarissime evenit. Id est, raro Galli verbum Anglicum important, saepius Angli Gallicum. Etiam rarius Galli fatentur se in qualibet re "inferiores" esse.  
----
Puellula Singapurana coepit linguae Russicae studere scripsitque in diario suo:
(Ridendum: Tolstoy, nomen scriptoris egregii, deductum est de verbo significante 'crassus'. Nomen huius viri scriptum est толстoй adjectivus vero толстый; ut bene videtis, vocabula similia sunt.)
Re vera, ridendum, considerans eum, in fine saltem vitae, propagatorem fuisse diaetae modicae/rusticanae/vegetarianae(?).

2 komentarze:

  1. Unde venit crapula (propter quam profecto tui doleó)?

    OdpowiedzUsuń
  2. Fortasse quia in alio quam soleo lecto dormivi, nam iuxta uxorem paululum stertentem quietem invenire non potui. In conclave ergo nostri habitaculi parvi ivi - fortasse ibi vena quaedam aquatica subterranea adest, nam semper ibi somnum esse mihi altissimum, deinde mane caput quasi intoxicatum videtur.

    OdpowiedzUsuń