Cum amica-Latinistria hodie de hysteria pedifolli collocutus sum. Speravi eam, ut hominem gravem, a hoc morbo liberam esse. Sed frustra: dixit se primum nostratum ludum non spectasse, alterum item non spectasse, sed cum audivisset nostros sat bene se in campo gerere - quod omnino inopinatum est, nam per multos annos pessimi pedilusores fuimus - tertium ludum (contra Helvetos, quos ictibus poenariis superavimus) sua sponte spectabat.
Male hunc nuntium ferebam, quod videns adiecit puella:
- Tantopere gaudeo nostros denuo, post tot annos, vincere! Et facies lusorum non tam tristes hodie videntur ut olim. Et viri hi sunt quasi... sexualiter illecebrosiores quam ante quinque decemve annos.
Confessione amicae attonitus, domum reductus inspexi in interreti photographemata undecim lusorum, qui contra Helvetos pugnabant. Hem... fortasse aliter ego et amica de pulchritudine marum sentimus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz