wtorek, 21 czerwca 2016

Nugae matutinae (2)

Regimen populisticum dextrae partis potitus est anno 2015 potestate in Polonia pollicendo omnibus parentibus pro secundo, tertio etc. in familia puero puellave unoquoque mense 500 aureos (ca. 125 dolaria Americana) solutum iri [ut sc. homines citius consilila capiant ad liberos producendos, nam crisi demographica, ut omnes nationes Occidentales, laboramus].
Mense Maio re vera magistratus coeperunt hanc pecuniam parentibus solvere. Nunc, secundum amicum meum, qui munere diurnarii-analytici rerum oeconomicarum in actis quibusdam fungitur, primos effectus pecuniae infusionis esse: 1) maior consumptio aquae vitae (quod exspectavi, nam plurimos liberos habent imprimis familiae "pathologicae") necnon 2) venditio autoraedarum (nam hae creditis argentariis saepe emuntur, summa solvendi menstrua plerumque non magis 500 aureis). Ergo aut temetum, aut raeda; dilemma difficile...
----
50 annos nunc natus Romario, pedilusor olim praeclarus Brasilianus, burgimagister vult fieri Urbis Fluminis Januarii (Rio de Janeiro). Nuntio audito primum exhorrui. Deinde tamen putavi: Ut fiat! E ratione statistica enim patet eum verisimiliter meliorem fore viris politicis professionalibus.  
----
Frater me rogavit: Quis deorum paganorum maxime in orbe catholico "clam" colitur?
Respondi: Bacchus Venusque.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz