Vicinus, vir magnae staturae, plus minusve 60 annos natus, sonora voce - quam facile parietem transgredientem excipio - docet uxorem familiaresque alterum bellum mundanum a Iudaeis instigatum esse. Nam, dicit, Hitlerianos ad arma sibi emenda fabricandave primum usos esse pecunia iis credita a quodam argentario Iudaeae originis. Dixit nomen, quod tamen non bene audivi (fortasse debeo fores vicini pulsare rogareque nomen Iudaei philargyri?).
Mecum hanc rem in balneo (barbam radens) volvo ac meipsum rogo utrum mundus hodie aliter videatur, si iste argentarius non Iudaeus sed ex. gr. Esquimensis fuisset.
Timeo ne Judæi detestaremus altrumutrum.
OdpowiedzUsuńIudaeus es? Tibi invideo...
OdpowiedzUsuń