In vita nostra interdum advenimus in punctum, ubi cum quibusdam rebus nihil facere possumus, etiam si vires maxime exerceamus (ut ego et uxor nunc cum habitaculo nostro in maius mutando; omnia enim in manibus aut magistratuum aut Fati manent, licet pecunia ad hanc rem perficiendam nobis adsit).
Rebus ita stantibus, possumus aut eiulare: O, me miserum! Nihil facere possum...
aut gratias Diis agere, dicens: Quam felicem me puto nihil facere debentem.
(Uxori tamen talis cogitatio non placet.)
Tempore Romanorum si liber vixissem, maxime verisimiliter voluissem me servum fieri. Nam malo alios pro me consilia capere (ego enim saepissime consilia aliis peiora capio). Pro dolor, nunc desunt tales homines in conspectu (praeter, interdum, uxorem).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz