In percontatione diurnaria doctoris Lucae Mauritii Stanaszek, anthropologiae & archaeologiae periti, multa legi de superstitionibus paganae originis, quibus vita nostra plena sit, ut omnes (aut fere omnes) dies festi ecclesiae catholicae, praesertim in terris Slavicis. Sed quoque in moribus nostris cotidianis etc. pagana fides servatur, licet non sempera eam recte "legere" sciamus.
Mentionem dr Stanaszek facit morum ad exsequias spectantium: quod humi pugnus a quoque luctatore super arcam funebrem in sepulchro depositam proici debet; quod domi modo mortui specula pannis velantur; quod cadaver domo effertur semper pedibus in fronte, capite pone... Adderem huic indici mos domi matris mei, ac multis domibus rusticis usque fortasse hodie servatus, id est ad lectum mortui candelam ardentem specialem ponere, quae candela die Purificationis Beatae
Virginis Mariae (2 Feb.) in ecclesia consecrari debet. Tunc enim (2 Feb.) re vera festum Fulminis celabramus - apus Polonos dies hic nuncupatur festum Matris Dei Fulminosae (Matki Bożej Gromnicznej, nemo praeter sacerdotes de Purificatione BVM etc. loquitur, ipsa candela dicitur 'fulminea', vulgo gromnica). Ceterum putabatur candela illa fulminea fulmina a domo depellere; domi pueritiae matris mei semper tempore procellae in fenestra gromnica ardebat (nescio, utrum habuerint quoque alexikeraunon sive apogogum fulminis [Franklinianum]). Scio quoque matrem et hodie Varsoviae in sui habitaculo talem candelam in armario conditam tenere.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz