środa, 8 czerwca 2016

Caffea matutina: computatra odoraria

Non satis esse computatris oculos nostros atque aures fatigare, non satis quoque digitorum tactum ad suos fructus (impressione tri-dimensionali productos) allicere - tempus est, ut nasus petatur!
Ecce negotiatio US-Americana Vapor Communications nuntiat se mox venum daturam applicationem computatris sophophonisque, qua, more solito computatro utenstes (ex. gr. symbolas ephemerideas legendo), poterimus simul pervariam fragrantiam naribus sentire, ut odor menthae, citroni, mali Persici, sed quoque fragrantia puri aeris montium aut orae maritimae. Odores iis apti modi musici sequentur (si tantum id usor velet).
Pretium applicationis - 150 dolaria (USD).
[Commentarium:] Proximus, puto, consequens in evolutione motus erit odores (ut iam interdum est casus sonorum) in computatris automatice ad scripta etc. ab usore lecta adcribi: si ex. gr. de silva symbolam legimus, fragrantiam arborum, fruticum, graminis cum baccis fungisque sentiemus (una cum sonitu ventorum sive ululatu noctuae). Tunc loco itineris silvestris malemus ante computatrum sedentes domi manere et hinc, tuti, "itinera" nostra facere. Animalia in silvis hac re - paucitate visitantium - valde gaudebunt. Ita prodebit technologia homini bestiisque.  
[Commentarium 2:] Iam diu de simili re, ni fallor, industria cinematographica somniabat: ut scilicet cinematographeum, tempore pelliculae spectatoribus monstratae, plenum odoribus, singulis scaenis aptatis, fieret.

2 komentarze:

  1. iam exstant talia cinematographea/bioscopia ubi odores, ventus, "fulmina" aquaque in spectatores ejaculantur secundum quod fit in scaena praesente. apud nos vocantur "4DX". numquam adii

    OdpowiedzUsuń
  2. Incertum mihi manet an nova hac ratione vitæ per odores repræsentandæ simulandæve adhibituri sint pornographi.

    OdpowiedzUsuń