piątek, 17 czerwca 2016

Inopinate

Ante nonnullos annos decrevi me, ne nimis cito senex fiam, quam saepissime facturum res mihi ipsi inopinatas. Tunc ex. gr. computatro scribere "oculis clausis" didici, quod mei conaequales maxima e parte facere nesciunt; nonnulli, ut uxor mea (8 annis me minor natu), duobus digitis claves premunt.
Et, eadem regula ductus, hodie primum in vita mea (at quinquagenarius iam sum) usus sum filo dentali ad rimas inter dentes purgandas. Res minus iniucunda esse se praebuit, quam opinatus eram.
Normaliter, similibus inventionibus insanorum Americanorum non confido, hodie tamen decrevi me contra meipsius opinionem acturum. Eo magis, quia stomatologa mea dixit mihi nuper nos sine filo - dentifricio sc. cum peniculo tantum utentes - purgare solas sexaginta centesimas (60%) dentium sediminis.
Quid porro? Fortasse certamen pedifolii est mihi spectandum? Aut concentus musicae rockianae adeundus?

1 komentarz:

  1. Quoad inventiónés ínsánás nostrás Américánás attinet, perlibenter fílum dentálum illó cum Donaldó Trump commutárem.

    OdpowiedzUsuń