Hypermnesia - id est nimia memoria rerum praeteritarum - laborat inter alios Rebecca Sharroc, adulescentula Australiana. Ita, misera Rebecca memoria tenere debet quoque recordationes minime sibi iucundas, quae apud "normales" viros mulieresve amnesia (oblivio) delet. Pugnans autem contra recursionem commemorationum malorum Rebecca onerat memoriam fabulis Harrio-Potterianis. E memoria recitare potest totos septem libros a J.K. Rowling scriptas ac, si de quodamlibet loco eam rogas, librum paginamque tibi dabit.
Conveni olim Indum gloriantem se totum poema "Ramaiana" memoratim Sanscritice didicisse. Homo aliquantulum mirus, asociabilis erat. Nunc puto eum hypermnesia aegrotasse.
wtorek, 30 sierpnia 2016
poniedziałek, 29 sierpnia 2016
Vita fit melior. Citissime quidem.
https://ourworldindata.org/grapher/world-population-in-extreme-poverty-absolute
Nolite ergo tristes esse!
Bonam noctem!
Nolite ergo tristes esse!
Bonam noctem!
Caffea matutina: de divortiis necnon communi cum Arabibus tauro
Sociologiae perita profes(s)trix Julie Brines Universitatis Vasintonensis - statisticis iuridicis annorum 2001-2015 civitatum Washington, Minnesota, Florida, Ohio et Arizona a se caute investigatis - animadvertit maximam copiam hominum divortium petere mensibus Martio atque Augusto. In opinionem ergo prof. Brines adducta est divortia iungi feriis, aut aestivis aut hiemalibus. Causam rei videt talem: homines ad divortium iam imo in corde parati nolunt id petere tempore feriarum, nam feriae quasi sanctum tempus familiis deditum sunt. Ergo procrastinent petitionem divortii apud iudices usque primum post ferias mensem; nonnulli coniuges credunt ferias "ultimam spem" fore matrimonii salutis.
Mihi autem, nullis investigationibus statisticis peractis, res multo simplicius videri patet: tempore feriarum novos fututores fututricesve convenimus, veteres - ut vestes contritas - abicimus.
xxx
Frater meus maior me natu, qui pseudonymo Burdubasta symbolas in interreti Polonice scribit, nuntiat Arabicum 'tauron' in Graeco 'tauros' originem habuisse. Sed, ut ipse dicit, praeclarum polyglottam rabbim Ernestum David Klein aliter putare: importationem vocabuli scilicet altera e directione fuisse: e Semiticis linguis (ut Arameicum 'tora') in Indo-Europaeas. Ego magis confido Klein quam fratri, sed, ut recte notat frater, utcumque res sese habent, communem cum Arabibus taurum habemus.

Nuntii Iconoclastae praeteritae septimanae
300 tarandri occisi sunt fulminibus tempore procellae
ingentis, quae die Veneris Norvegiam vastabat.
Ob immigrationem 1,14 mln hominum numerus incolarum Germaniae
crevit anno 2015 passu 1,2%, usque 82,2 mln. Alienigenae constituunt nunc 10,5%
omnium incolarum, dum anno 2014 constituerunt 9,3%.
Plus ducentos homines mortuos esse et quadringentos
vulneratos, duo triave oppida paene funditus deleta - esse computum novissimum victimarum
ac damnorum terrae motus qui Umbriam vastavit.
Saltem 21 incolae oppidi Amatrice mortui sunt in tremore
terrae magnitudine 6,2 graduum Richterianorum.
Currus loricati Turcici Syriam intraverunt, ut agmina
Civitatis Islamicae adorirentur prope urbem Tarabulus.
Primis quattuor diebus cum civibus
Norvegiae apostasin electronice perfcere liceretur, 15 milia hominum ecclesiam
Lutheranam reliquerunt. Iisdem diebus usu computatri nomina sua ecclesiae
dederunt 1.300 homines.
Primo dimidio huius anni
fines USA cum Mexico conati sunt contra legem transgredi 26 milia puerorum
parentium aut tutorum carentium. Eodem tempore praeteriti anni – 18.500.
piątek, 26 sierpnia 2016
De scientia regiminis Moscoviensis rerum futurarum
Nuper multas analyses, ut dicuntur, politicas propter munus meum lego atque in Polonicam linguam verto. Modo in quadam symbola legi praesidem Turciae Recep Tayyip Erdogan, nonnullis horis ante coniurationem in se militum, de ipsa coniuratione (necnon summo periculo eiusdem nocte sibi imminente) tacite certiorem factum esse a quodam collaboratore praesidis Russiae Vladimiri Putin, qui - bonos mores, rebus ita stantibus, minime respectans - ad Erdoganem hora nocturna telephonavit.
Quod in mentem mihi adducit iocum vetus de "omniscientia" Kremlinis.
Ut saltem pars nostrum memoria tenet, anno 1981 praeses Aegyptii Anwar as-Sadat occisus est a militibus in eum sclopetandis tempore pompae celebris Cairo Magnae habitae. Nonnulli tunc dicebant secretarium generalem factionis communisticae Unionis Sovieticae, Leonidum Brezhnev [qui de facto dictator Sovieticus necnon imperator tertiae fere partis mundi erat], condoluisse uxori viduae tribus minutis... ante sclopetationem.
Si tunc telephonia mobilia nobis adfuissent, Sadat fortasse porro diu vixisset.

środa, 24 sierpnia 2016
De convergentia civilisationum, utrum probabilis sit an non
In
quadam symbola analytica ad periculum tromocratiae spectante lego verba: Convergentionem civilisationis Europaeae cum
islamica, quae sc. crearet mixturam quandam ambarum, non esse probabilem propter
tam a se distantes utriusque valores culturales.
At
memini anthropologos docere post 2.000 abhinc annos ne civilisationes quidem
hodiernas sospites mixturae globalis fore, sed ipsas phylas: ne porro exstent tunc
homines albi, nigri, flavi etc. coloris. Nam "a se distantes valores
culturales" Deo gratia non prohibent nos a mutua fututione.
Progressu
oeconomico & technico citius citiusque evolvente fit ut largius (ad
remotissima etiam loca) saepiusque nos omnes itineremur. Itinera ipsa autem
copulationi crebriori prosunt: in unoquoque loco advenae in summa intermedia magis
in se fututores fututricesve attrahunt quam (taediosi) locales (vicinumque pecus grandius uber habet).
Bill Gates denuo locupletissimus
Bill Gates, conditor societatis computatralis
Microsoft, denuo factus est divitissimus civis mundi, aestimata re familiari 90
miliardorum dolarium. Novum indicem locupletissimorum hominum mundi publicavit
modo agentura Bloomberg.
Hoc anno in
indice Bloombergiano Gates superavit Amancionem Ortegam (Hispanum, possessorem
negotiationis vestiariae Zara) necnon concivem suum Warrenem Buffet (Berkshire
Hathaway), qui varia ex industria lucrum obtinet.
Causam reditus Gates
in primum locum indicis non esse activitatem in re computatrali (nam ante 16
abhinc annos abdicavit e munere praesidis Microsoft) sed collocationes pecuniae
in alias industrias, negotiationes scilicet Ecolab ac Canadian National Railway
Company (Ferrovia Canadiana); quae dederunt ei 31 nova miliarda dol.
Multi autem
magis confidunt indici miliardariorum, quem divulgat ephemeris negotiatoria "Forbes".
Ubi iam primum Gates divitissimus homo mundi denuo nuncupatus est, sed antea
spatio quattuor annorum (2010-13) principatum amisit, superatus a Carlo Slim,
Mexicano "barone" telecommunicationis.
In ambobus indicibus 5./6. locum tenet Mark
Zuckerberg, conditor societatis Facebook, qui – propter inopinatam
Prosopobiblii evolutionem – citissime per scalas indicis escendit ut verus "equus
niger" (ut Angli dicunt) curriculi.
wtorek, 23 sierpnia 2016
Avia minime foeda
Adest nobis (mihi sc. cum uxore) amica nomine Monica. 54 annos nata, sed... corpore valde ut ita dicam illecebroso, putares eam 20 annis iuveniorem. Divorta, duos filios iam adultos habet necnon duos nepotes. Magis tamen quam parvulos curare amat... birotam motralem generis Harley Davidson per vias inviaque gubernare. In societate sibi similium fautorum artis autobirotariae - Angeli Orci etc. - saepe convenit Monica se multo iuveniores viros ad Venerem colendam semper paratos. Cui rei ipsa non est inimica. Sed, ut nobis dixit, habet regulam sacrosanctam:
- Primo in conventu, cum in cauponam me vir ire secum poscit, dico ei me matrem duorum filiorum esse. Altero conventu, nonnullis diebus postea, veritatem crudelem aperio: me iam aviam esse. Si nihilominus vir ille pergit rem pergere, in lectum una imus. Si non pergit, saltem duas cenas gratis habeo.
O beata societas autobirotariorum! Quam pulchre apud vos vivitur!

poniedziałek, 22 sierpnia 2016
Gemma fulget ecclesiae...
Si de Hedvige Silesiaca dicimus, volo lectoribus praebere primos
versus cantilenae vesperorum vitam huius sanctae depingentem, poema scilicet
anonymum, mediis aevis a quodam monacho scriptum. De memoria cito (deest textus
interreti), cum locis incertis, quas signo rogationis monstro:
Gemma fulget ecclesiae,
Hedvigis, ductrix Slesiae,
in summis[?] data gratiae
decorique[?] Poloniae.
Est haec ceterum una duarum (tantum) cantilenarum quas scio tibia
canere. (Alteram esse melodiam cinematis "Bella stellaria", a John
Williams scriptam.)
Sancta Hedvigis, ora pro nobis, peccatoribus maximis!
Ecce sancta Hedvigis...
... principissa Silesiae, quae vixit annis 1178[80]-1243, uxor Henrici Barbati, mater Henrici Pii, qui in pugna contra Tartaros vitam amisit a. 1241, matre adhuc viva. Sculpturam ad usum unius ecclesiarum Masoviae fecit amicus meus Thoma. Ecce caput sanctae, oculis vero... amore carnali plenis:
Quem Thomam heri hospitem cum uxore apud nos ad cenam habuimus. Tunc, photographemata spectans, rogavi eum:
- Tu vero sanctam Hedvigem sculpsi? Nonne potius Mariam Magdalenam?
- Quid vis? - respondit, paululum indignatus. - Mulier debet esse pulchra. Etiam sancta mulier.
Et narravit historiam sculptoris Germanici Tilman(is) Riemenschneider (AD 1460-1531), qui ab episcopis castigatus erat propter "mammulas sanctarum, quas nimis alte in corpore portabant", quasi puellae 15 annos natae. Ut certe eius sancta Barbara:
Bene, concedo Thomae. Ceterum, "officialis" imago Hedvigis quoque mulierem haud impulchram reddit, licet facie ornetur haec sancta subpingui (ut mos erat stylo Silesiaco feminas monstrandi), oculis simul et tristitia et hilaritate affectis. De mammis difficilest iudicare:

Amoenitas studiorum Arabicorum
Ecce, media in nocte, primum a sex mensibus, auscultabam heri disco compacto continenti lectiones linguae Arabicae. Quae amoenitas: sonus tam suaves, sint paululum hispidi, magna e parte gutturales - sed mihi tales placent. (Si mulier essem aut cinaedus, maritum inter viros Arabes propter sonorum pulchritudinem mihi quaererem.)
Uno autem momento lector vocabula recitans dicit:
- Barq. Fulmen.
In memoria fodio. Barq, barq... Habeo: Barkas! Magna gens Poenorum: Hamilcar, Hannibal, Magon, omnes eo cognomine (Barcas), significante 'fulmen'.
At hodie filius meus Iudaeophilus, cui de "repertione" nocturna narro, dicit fulmen Hebraeos barak nuncupare.
Di boni! Suntne omnes linguae Semiticae fere eaedem?

niedziela, 21 sierpnia 2016
De pugna inter ursos
Inspicias, lector care, perpulchram paginam etymologicam Imgurianam, monstrantem ursulum nostrum Latinum sive arcton Graecorum magnam Europae partem cepisse, ubi tamen ei imprimis cum Slavorum gustatore melis necnon Germanorum fusco-nitentem bestiam pugnandum de dominio est. Occupavit quoque veterem Mezopotamiam (linguam Curdicam?), nomine ursi hic multo lapsu temporis mutato.
Pagina autem Imguriana plena hic monstratur: http://imgur.com/a/iVK8a
Ceterum, si quis mihi etymologiam ursi Balticam (Lituano-Lettonicam, lokys/lacis) explanaverit, gratus in sempiternum ei ero.
Pagina autem Imguriana plena hic monstratur: http://imgur.com/a/iVK8a
Ceterum, si quis mihi etymologiam ursi Balticam (Lituano-Lettonicam, lokys/lacis) explanaverit, gratus in sempiternum ei ero.
Nuntii Iconoclastae eventus describentes plus minusve praeteritae septimanae
Ob vulnera bellica mortuus
est 10 annorum Ali Daqneesh, frater 5 annos nati Omranis Daqneesh, cuius cruore
obductae faciei corporisque imago monstratur per orbem terrarum. Mater puerorum
in nosocomio urbis Aleppo contra mortem pugnat. Omnes in ictu aerio sauciati
sunt.
Illuvie US-civitatem Ludovicianam vastante mortui sunt 13
homines, 30 milia aliorum domum relinquere coacti. Aquis deletae sunt 40 milia
aedium.
Oeconomia Sinarum crevit 6,7% secundo trimestri huius anni,
eodem passu ut primis tribus mensibus a. 2016.
Materia flammosa ac cultro armatus vir 27 annorum,
verisimiliter mente captus, necavit mulierem & sauciavit sex alios homines
tramine vectos in Helvetia.
Vetustissima argentaria mundi, Banca Monte dei Paschi di
Siena, laborat 50 miliardis euronum "pecuniae male creditae", nuntiaverunt
magistratus Itali.
Primo mense in mercatu ludus Pokemon Go collegit 200 miliones
dolariorum lucri, quod numquam adhuc in historia applicationum sophophonalium
evenit: Clash Royale generaverat 100 mln dol., Candy Crash Soda Saga - 25 mln
dol.
Filius Fortunae sive gallinae...?
Nuper hic scripsi filium Fortunae me esse (aut saltem fuisse). Nunc video melius fortasse esset dicere 'gallinae albae filius'. Ut apud Iuvenalem (13, 141):
ten, o delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
'Infelicibus ovis nati' quoque memoratu dignum.
ten, o delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
'Infelicibus ovis nati' quoque memoratu dignum.
sobota, 20 sierpnia 2016
De pueritia mea in orbe communistico acta
Saepe de pueritia mea hic scribo, quam in Polonia nolens volens degebam a communistis dictatorie recta, ubi adulti homines salaria menstrua 20 dolariorum merebantur. Certe, nemo sanus communistas regentes in terra mea amabat, cuius rei tamen non omnes peregrini certiores erant. Anno 1987 ut studens linguae Sinicae Pecchinum ad spatium unius anni missus iussu Universitatis Varsoviensis sum. Ubi quisdam peregrinator US-Americanus subridens me coram aliis rogavit:
- Estne verum vos unam tantum factionem politicam in terra vestra habere? (Quasi ego reus essem potestatis in Polonia communistarum!)
Nescivi primum quid responderem. Deinde respondi:
- Estne verum vos habere duas?
Certe, plus quam quadraginta dolaria per mensem civis USA merebatur, ergo systema horum bifactionale superius communistico monofactionali erat.

Punctum referentiae lapsu temporis mutatum
Nuper uxor amicis photographemata a se collectorum fungorum silvestrium misit atque, ut magnitudinem fungorum monstraret, prope eos bananam* posuit. Nunc enim bananam esse "punctum referentiae", sicut in pueritia mea erat... capsella sulphuratorum (Angl. matchbox). Omnis enim tunc homo scivit magnitudo capsellae sulphuratorum quae esset, dum bananae rarissimus hospes in tabernis nostris adfuit (plus minusve bis per annum) propter intricationes oeconomiae communisticae (habuimus in familia Cubam & Vietnamiam, ubi bananae nascuntur, sed videlicet non satis, ut omnem mundum communisticum alerent). Nunc autem bananas ad libitum habemus, capsellae autem sulphuratorum evanuerunt.
* Malo bananam quam arienam bis a Plinio adhibitam; neque minimam quidem certitudinem habemus eum de (hodiernis) bananis dicere.
* Malo bananam quam arienam bis a Plinio adhibitam; neque minimam quidem certitudinem habemus eum de (hodiernis) bananis dicere.
piątek, 19 sierpnia 2016
Poema haiku Latine...
... olim aliquantulum pompatice scripsi, tempore - quod hic esse momenti - serae hiemis:
Birota mea defuncta,
Quomodo ver fieri potest?
Nam re vera birota mea pessime tunc se habebat. Ver nihilominus quoddam modo eo anno (sicut et ceteris) factum est.
Nunc refixa est birota, sed propter canis meae pedes breves ea omnino non utor (nam sine cane domo exire minime mihi placet).

De Baltico (porro) et alia talia
I. Nomen Balticum quoque sonat (mihi saltem) sat exotice, quasi incantatio Psyllorum angues effascinantium. Non habet etymologiam certam. Primum adhibitum esse saec. XI ab Adamo Bremensi et originem habere aut in Latino 'balteus' (quasi a Fretis Danicis in huius maris ostio), aut in lingua olim communi gentium Balticarum Slavicarumque, ubi *balt/bolt 'coenum', 'lutum', 'paludem' ac 'stagnum' significasse creditur.
II. Diem hodie perdidi, nam putavi Iovis diem adhuc esse, dum, ut video in computatro, Veneris iam diem habemus.
III. Maria ergo exotica non tam sapiunt quam puero sapiebat mare nostrum frigidum (=Balticum). Nihil porro sapit ut sapere solebat: cibi potionesque (potionibus gravibus uti non porro mihi licet), feminae, itinera... At animus gaudet, nescio qua re. Proximitate mortis?

De lapsu temporis cogitatio nugatoria
Hodie de lapsu temporis pauca dicere volo. De senescente animo, licet et corpus meum recenter non tam bene se habeat ut habere solebat. De animo autem...
Memini me puero cum matre unoquoque anno aestate litus maris petisse ad ferias duarum septimanarum ibi agendas. Certe, de Mari Baltico dico, tunc alias (peregrinas) regiones petere non facile nobis erat. Sed puero Balticum videbatur ut paradisus - memoria usque hodie teneo imagines huius paradisi permultas. Deinde, iam adulescens, nova maria visi: Nigrum (Euxinum), Adriaticum, multum frigido Baltico exoticiora, quorum insularum oppidorumque litoralium ipsa nomina quasi magica sonarent: Mamaia, Mangalia, Sozopol, Ropotamo, Hvar, Korcula, Mljet... Deinde porro, ut adultus provectioris iam aliquantulum aetatis (47 a. n.), artem navigandi didici atque adii sub velis haud paucas insulas Graecas. Paradisus paradisorum putares, sed... Non gustabant haec loca ut "vetus" Balticum, sapor iam non idem, peior.
Num lapsu temporis omnis pulchritudo hebescit?

czwartek, 18 sierpnia 2016
Miseri Luxemburgenses!
E demoscopia Nationum Unitarum patet 45,9% incolarum Prinicipatus Luxemburgi homines esse alibi natos. Nihilominus, non audimus magistratus Luxemburgenses continuo querentes de calamitate nationali. At Poloni, quibus tantum 1,6% alienigenarum adesse, magna voce ululant de "periculo migrantium", "imminente morte identitatis ethnicae" etc. Sumus vero gens nimia anathymiasi laborans.
Ceterum, ut video, concives mei iniurias a Vikingis acceptas demographice ulcisci conantur. Maximam autem "iniuriam" fuisse quod Poloniam (ut Russiam et Hungariam) Vikingi condiderunt.
Ceterum, ut video, concives mei iniurias a Vikingis acceptas demographice ulcisci conantur. Maximam autem "iniuriam" fuisse quod Poloniam (ut Russiam et Hungariam) Vikingi condiderunt.
De citato modo dormiendi
Amator meae olim K.[not hodiernae, sed quae mihi adfuerat ante 27 abhinc annos], negotiator Helvetus (Francophonus) valde libidinosus, nuncupemus eum G., saepe Varsoviae sat mane e lecto K. [ego post eum K. lectumque sui occupavi] consurgere solebat, nam volatum Turicum habuit hora sexta (aut quid simile) matutina. Tunc, vespere ante volatum, rebus Veneriis transactis, dicere ad K. solebat:
- Il faut vite dormir! (Debemus dormire citissime!)
Quam ob rem postea una cum K. ridere solebamus, quasi posset quis sua sponte aut citius, aut lentius dormire.
At nunc, cum hora nocturna altera aut tertia interdum in lectum venio, de verbis G. cogito. Ipse G. aut mortuus nunc, aut octogenarius fere vir est. De sorte K. quoque nescio, sed si mortua esset, verisimiliter aliquis amicorum nobis mutuorum me certiorem fecisset.
---
In caupona "Relax" nimis magna turba hipsterorum hodie adfuit - nolui 20 minutis ad caffeam expressam mihi adportandam exspectare.
Caelum Varsoviae dimidia parte serenum, dimidia nimbosum.
Bonum tibi diem, lector!

środa, 17 sierpnia 2016
De caelo aestivo nautis, aeronautis atque alcoholicis grato
Mensem Augustum habemus hoc anno sub-frigidum, meridie plus minusve 18-20 gradibus Celsianis, quod plerisque nostratum calamitas, mihi autem satis est, praesertim cum, ut hodie, caelum maneat serenum, nonnullis hic et illic nubibus (cumulis humilibus, minime nimbosis) haud parvo Cauro in regna Euri pulsis.
Interdum nuncupamus statum caeli hodiernum: tempestas nautica, nam nautis optima est - ventorum vis magna, dies autem Solis plenus. Moscoviae ante XX annos audivi senes Russos nuncupare similes dies tempestatem aeroviariam, bonam scilicet ad volandum - id puto esse (fortasse) hereditatem sermonis militaris temporis belli mundani. Eosdem dies aestate AD 1996 Anglophones redactores "Moscow Times" nominaverunt phrasi spyglass weather (caelum telescopicum). Nonnullos annos post nomen privatum inveni ad similem, non vero torrentem aestatem nuncupandam: tempestas alcoholica. Hominibus enim multum bibentibus frigora aestiva grata sunt, quia minus eo tempore sudant.
Caffea hodie in taberna "Relax" datur Aethiopica, generis autem nominis iam (15 minutis post) oblitus sum.
Bonum diem tibi, lector care, exopto!

wtorek, 16 sierpnia 2016
De prima facie visionibus fallacibus
Omnes qui peregrinando visimus urbes portuenses Bataviae aut Belgicae, mirabundi intuemur parvas (tenues) domus, parvaque in iis habitacula. Clare patet hic iam ante saecula plus hominum adfuisse quam spatii ad habitandum dati. Quam rem monstrare videntur quoque - fortasse magis quam alia res - tollenones aedibus adfixi, quibus usque hodie utuntur ad supellectilem in habitacula advehendam (propter parvum locum scalis relictum). His tollenonibus utuntur quoque - ut confessus est mihi amicus Amstelodamensis - ad mortuos domo evehendos, licet faciant id tacite, imprimis noctu.
Putares Batavos Belgasve paucitate habitaculorum laborare. At, non est verum. E statstica enim agenturae Eurostat patet civem Batavum habitaculum possidere spacie in summa intermedia 49,2 metrorum quadratorum, dum civem Belgam - 42,6 m2. Maius ergo quam domus ex. gr. civis Britanni (41,1 m2), paululum autem minus quam Germanorum statistica habitatio (52 m2). Maximum in Europa spatium habitandi Dani habent (60,9 m2), minimum (non spectamus ad terrae extra Unionem Europaeam) Dacoromani (17 m2 per caput).
Nolite ita semper credere rebus prima facie inspectis. Batavia certe urbes pulchras habet, quibus in viis prope portum domus veteres re vera parvae saepe adsunt. Sed non omnes Batavi, natio sat pecuniosa, ibi vivunt.
Nos, Poloni, in summa intermedia habitaculis 27,6 m2 fruimur. Ego autem cum uxore (et cane nostra) in spatio 30m2 habitamus. Pauperrimi ita sumus, pauperiores Dacoromanorum (30:2=15, duobus metris minus quam eorum 17), sed... felices mihi videamur (certe ego saltem et canis). Praesertim quod hortum communem aedibus nostris additum habemus, quo horto nemo fere praeter me et canem utitur.
Bonus sit hodiernus dies tibi, lector care, sive in magna, sive parva habitatione habitas!

poniedziałek, 15 sierpnia 2016
Oeconomia Sinarum: nuntii maiore ex parte boni
Oeconomia Sinarum crevit
6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut primis tribus mensibus a. 2016,
secundum modo divulgatam statisticam officialem. Periti Reuteriani exspectaverunt
incrementum solum 6,6%.
Gaudere possumus quoque –
nam totus orbis terrarum de statu oeconomiae Sericae pendet – nuntio menstruo
m. Maii: consumptio civium Sinensium crevit tunc passu 10.6%, multo celerius
quam excpectatum erat (10%), citissime a mense Decembrio praeteriti anni.
Lentius autem fit incrementum
collocationum pecuniae, quae collocationes creverunt 9% primo dimidio anni, dum
in calculatione pro primis quinque eiusdem anni mensibus (Ian.-Maius) creverant
passu 9,6%.
niedziela, 14 sierpnia 2016
De nuptiis
Amicus meus, qui in Britannia cum amica sua (non sunt maritus et uxor, nam ambo, quoad scio, matrimonio abhorrent) ac eorum filia (5 annos nata) vitam degit, narrat cotidie in pagina sui Facebookiana de variis rogatis parvulae. Ut hodie, in colloquio cum matre:
- Mamma, cur nondum papae nupsisti?
- At cur ei nubere debeam?
- Quomodo aliter papa sciat te eum amare?
Adest, puto, multum sapientiae huic puellae.
- Mamma, cur nondum papae nupsisti?
- At cur ei nubere debeam?
- Quomodo aliter papa sciat te eum amare?
Adest, puto, multum sapientiae huic puellae.
Circulus vitiosus argentariarum Italiae
Ut nuntiant administratores
fiscali Italiani, vetustissima argentaria mundi, Banca Monte dei Paschi di
Siena, laborat 50 miliardis euronum "pecuniae male creditae".
Argentariam hanc,
conditam AD 1472 Sienae ab huius urbis magistratibus, non esse solam hac
difficultate tactam – omnino pecuniae mutuae, quam reposcere argentariae
nequirent, adessse mensis bancariis Italicis 350 miliarda euronum. Quid aequat
20 pro centum partibus omnis pecuniae Italis in fidem datae, dum ultimo ante
crisin hypotecariam anno 2008 numerus hic aequabat 5% - quod iam putatur a
peritis esse limitem decoctionis. At non dicimus hic de quadam parvula mensa
regionali, sed de gigantibus, ut UniCredit, Intesa Sanpaolo
atque UBI Banca.
Sed maius periculum
esse argentariis Italorum permagnam copiam obligationum statalium, quos
possideant. Quae obligationes multo viliores fieri possunt, nisi regimen mutet
systema fiscale huius terrae, in quo nunc nimis politica at non satis oeconomia
valet. Talis autem reformatio verisimiliter populo grata non esset, regimen
autem nullo modo odium publicum subire vult. Ita circulus vitiosus fit – iam nunc periti putant solam causam
stabilitatis systematis pecuniariae Italorum esse spem negotiatorum, si res re
vera ad triarios pervenerint, Europaeam Argentariam Centralem (ECB) cum subsidiis
Italis adfuturam (ut nuper fecit ECB erga Hispaniam et Lusitaniam). Alii autem
rogant: Quem ad finem Germani solvere pro erroribus aliorum passuri sunt?
środa, 10 sierpnia 2016
De parvulorum sorte miserrima
In honorem Eduardi Gorey (1925-2000).
A stat pro Annula, puteo immersa;
B autem pro Berta, in lupam conversa.
C quasi Caelia, aratro dissecta;
Dareus fulminis est tactus vi recta.
Elviram ederunt, sinape addita;
Felicem in mortem fodit Sybarita.
Gregorius diem obiit in stagnis;
Hugonem perditum speluncis in magnis.
Isaiam mortuum antequam propheta*;
Klio? Tu ne dura stangulata-s beta?
Leonem confectum mentis cruciatu;
Martham vero nimis pressam sui natu.
Neronem efflantem nominis omine;
Otho fatis datus causa ulla sine.
Petrus ore hausit clavem - pax sit Petro;
Quintum tramen tudit ambulantem retro.
Rosam nimis alte irrumabat frater;
Syrus cum aspide lusit. Dolet mater.
Timonem amissum esse in bascauda;
Ursulam noluerunt – natast cum cauda.
Victor haud vincere vim morbi valuit;
Xena in media se via posuit.
Ypsipyle solis radiis combusta;
Zeno conabatur volitare. Frustra.
* factus sit
De duobus nominibus Arabicae originis
Burdubasta, qui blogographos
est alter ego meus Polonice scribens
de variis rebus, imprimis etymologicis, nuntiat hodie de duobus verbis maximi
in astronomia momenti: zenith et nadir. Utrumque originem Arabicam habet:
zenith (caeli fastigium, polus
horizontis) e samt, quod Arabice viam
significat [secundum Douglas Harper, proximitas sonica semitae seris Latinophonis hic placere potuit], ac nadir (nadirus) e nazir, 'adversus, oppositus' – nazir
as-samt significabat ita oppositam directionem.
Tantopere velim studiis Arabicis denuo adesse! Sed... otium
deest.
wtorek, 9 sierpnia 2016
De Iudaeis novis ex Argentina oriundis
In litore maris Adalbertum conveni, diurnarium investigatorium, qui sc. de criminibus scandalisque maximi in patria momenti scribit, interdum se capitis periculum subeunte.
- De qua re nunc scribis? - rogavi. - Si scire mihi licet...
Putavi eum aliquid in novum Poloniae regimen conservatistarum [cuius fautores ambo minime sumus] scribendo coniurare. Econtra, symbolam, nisi seriem symbolarum, parat, magistratus Varsovienses [qui plerumque adhuc factionis sunt nostrae, i.e. liberalis] adorientem. Agitur de hominibus reposcentibus rem familiarem, id est aedes habitaculave, quae aut ipsi (rarissime) aut potius patres avique eorum ante annum 1945 possidebant. Anno enim 1945, postquam Varsovia, i.e. maxima eius pars in ripa sinistra fl. Vistulae iacens, 80-90% deleta in bello fuerat, decreto regiminis communisticae nationalizata est, in manus sc. civitatis data. Cum hoc decretum sine ullo dubio criminosum omnibus hodie videatur, libertate plena a. 1989 a Polonis reperta, possessores aedium Varsoviensium veteres nepotesque eorum sibi rem olim suam familiarem restituere lege conabantur. Quae res tamen apud iudices longissime aguntur minimeque sunt haud raro clarae, praecipue cum vetera documenta praeberi non possint.
- Scisne - rogat Adalbertus - quae res nunc maximi sit in Polonia pretii? Charta ante bellum mundanum fabricata, in qua scilicet scribendo facere denuo possis documenta vetera.
Adulteratio documentorum, ut explanat Adalbertus, spectat praesertim ad aedes olim possessas ab Iudaeis, qui maxima e parte necati sunt annis 1942-43 a Hitlerianis (interdum cum spontanea collaboratione nostratum), saepissime sine ullo mortis vestigio in documentis relicto. Adulteratores tamen se ut transactores holocausti sospitum hodie peregre viventium agere asseverant monstrantque documenta, quibus potestas agendi ab ipsis Iudaeis sibi data firmetur - talia, inquit Adalbertus, facilius in Argentina pecunia non tam magna obtinere potes. Nemo scit, quot aedes habitaculave a talibus "Iudaeis" cum successu reperta sunt; agi hic potest de miliardis dolariorum. Crimen coram monstratum est, cum aliquis diurnarius animadverterit "Iudaeum", qui per transactorem restitutionem rei familiaris sibi petivt, debere esse virum 140 annos natum. Cuius facti, id est Matuzalemicae aetatis nonnullorum, qui rem familiarem sibi reposcebant, iudices documenta legentes multis in casibus certiores erant. Sed tacebant, simulantes se nihil mali animadvertisse - sine dubio donis sibi largiter a transactoribus datis.

poniedziałek, 8 sierpnia 2016
De elephantibus
Symbolam legi Emmanuelis Martin ad sortem elephantium ac rhinocerotum Africanorum spectantem, quae animalia multis in locis crudeliter necantur propter ebur (elephantis) et cornu (rhinocerotis). Res tamen non est tam simplex ut prima facie esse videatur, ut patet e facto quod solae regiones Africae ubi numerus harum bestiarum ultima quattuor decennia creverit, esse civitates Africae Meridionalis (Respublica Austroafricana, Zimbabwe, Namibia), ubi venari (modice) elephantos licet; minime autem crevit - saepe immo valde decrevit - eodem tempore numerus elephantium in terris, ubi venatio omnino prohibetur (ut Kenia).
In terris enim Austroafricanis greges elephantium rhinocerotumque localibus tribubus in possessionem a regiminibus dati sunt; ipsi ergo incolae curent, ut grex - qui fontem pecuniae ipsis praebet - quam melius se habeat. Ceterum, cornu - quod, ut substantia e ceratina facta, recrescit, sicut ungues - rhinoceroti chemice sopito partim desecari sine magno animali damno posse. Cum ebore res est difficilior, sed imprimis e naturaliter mortuis elephantibus ebur colligitur - in supradictis sc. civitatibus Africae Meridionalis; deinde venari licet debiliora animalia (quasi ecologice); in locis autem, ubi numerus elephantium supra modum crescat, venatio crebrior interdum permittitur (fontem hunc pecuniae esse permagnum: pro uno lege necato elephante obtinent locales 25 milia dolariorum).

Frigora aestivalia
I. Non memini tam frigidi mensis Augusti! Noctu, antequam somno rapiar, totus tremo (uxor instat, ut fenestra aperta maneant - si umquam veneno eam interficiam, ob hanc verisimiliter causam); interdiu, plena in luce, ossium in medullis "dolores" sentio. Fortasse, puto, non cum Augusto sed mecum difficultas? Senectus adoritur... Memor quoque esse debeo facti quod hic annus primus est cum omnino nihil alcoholis bibam.
II. Abchasicae linguae paululum studere iam diu volui, ut sciam, quomodo polysyntheticus sermo se "habeat", sed cum didici eos ipsos (Abchasos) nescire quot vocales habeant - opiniones dissentiunt inter... unam et sex - timore captus sum me numquam ordinem in hoc chao inventurum. Fortasse Vasconicae potius studeam, vetustissimae Europae linguarum?

niedziela, 7 sierpnia 2016
"Venus pelleata"...
... esset, mea sententia, optimus titulus comoediae Aristophanis [Graecam formam, ignoscite, fingere non valeo], non necesse de masochismo loquentis. Nomen tamen videtur esse inventum demum a Leopoldo de Sacher-Masoch, viro tantopere scriptori Brunoni Schulz grato [qui, sua vice, mihi valde gratus]. Cuius [i.e. Sacher-Masochis] verba e "Venere pelleata" sumpta, paululum a me redacta/mutata, hic citare velim:
Femina... est viro hostis: fit aut eius servum aut dominum, numquam tamen amicum.
Ceterum, caelum Varsoviae hodie serenum, nonnullis nubibus cumulis praetervolantibus Solem (ergo verisimiliter non pluet). Caffea, coniecto parapsychice, in capona mihi vicina "Relax" datur Aethiopica.
Bonum diem, lector care, habe!

sobota, 6 sierpnia 2016
Fabula vera Robinsonis Cruzoe
Omnes nos, puto, fabulam Danielis Defoe ut pueri legimus, non
omnes autem scimus verum Robinsonem, i.e. nautam-piratam Caledonicum Alexandrum
Selkirk, anno 1704 relictum esse in insula solitaria Más a Tierra (400
miliaribus a litore Chiliano) – ubi deinde quattuor annos solus degebat – ob ipsius voluntatem!
Tantopere enim Selkirk diffidebat navi Cinque
Ports* ("Quinque Portus"), qua vehebatur, praesertim postquam in
pugna cum Hispanis navis haec graviter vulnerata
est. At... recte fecit, nam mox Cinque
Ports mersa est, solo praefecto navis ac septem nautis sospitibus, quos in
mari fluitantes Hispani servaverunt ac statim in carcerem miserunt.
Ita saltem docet Nic Compton in libro c.t. Cur nautae natare nesciant et alia miscellanea maritima ("Why Sailors Can't Swim. And other marvellous maritime
curiosities").
*Cinque Ports erat
saeculo XI et post nomen coetūs commercialis quinque portuum Anglicorum ad Fretum
Gallicum spectantium.
Ex libris: cavete in portubus!
Casu enchiridion nautarum legens c.t. "Motus navis in portu ab initio explanati" (Hafenmanoever. Schritt fuer Schritt.) auctoribus Lars Bolle & Klaus Andrews, inveni hanc sententiam: Propter maiorem maioremque luxuriam epibatarum unoquoque decennio omnis in summa intermedia navis voluptaria (=chartered yacht) fit uno metro longior. Cum eodem tempore dimensiones portuum manent immutatae (i.e. non crescunt), inde patet locum ad motus navi in portu exercendos fit paulatim minorem.
Mirum in modum, eadem regula non valet, mea saltem sententia, ad autoraedas per vias nostras currentes - autocineta nostra maiora non fiunt (nisi fortasse in America). Uxor mea, quae est omnium rerum perita, explanat id phaenomenon ita: Autocineto uteris, inquit, spatio dicamus unius horae cum triginta minutis per diem, officium scilicet aut scholam aut domum aut pantopolium petendo; in navi autem vivere continuo debes spatio unius septimanae (nisi longius), omnes activitates cotidianas ad vitam sustentandam perficiendo.
Deus mihi dedit uxorem omniscientem! Quid si Arabs essem ac duas tales (aut tres, aut quattuor) haberem?

Nuntii "Iconoclastae" +/- ultimae praeteritae septimanae
Duces Persarum prohibuerunt
Pokemon Go ludere in Irania.
Secundum novissimam
demoscopiam stationis televisificae CBS, candidata Democratarum in munus
praesidis USA Hilaria Clinton grata est 46% civium, candidatus autem
Republicanorum Donaldus Trump - 39%.
Flammis rapto aerostato
super Texiam fluitante 16 peregrinatores vitam amiserunt.
Coniuratione militum a
regimine praesidis Erdogan cohibita, in Turcia a vigilibus publicis apprehensi
sunt 18 milia hominum, quorum 9.677 in vincula dati sunt. 50 milibus non licet
patriam relinquere.
Papa Franciscus Poloniam
advenit ad conventum cum iuventute mundi Cracoviae necnon ergastulum Auschwitz-Birkenau
visendum.
Cultro armatus Iapo
occidit 19 homines & 26 vulneravit in nosocomio debilium praefecturae
Kanagawa.
Donald Trump, candidatus
factionis Republicanorum ad munus praesidis USA, possu 1-7% vincit super
candidatricem Democratarum Hilariam Clinton in demoscopiis. Periti monent tamen
praestantia Trump effectum esse posse primum finiti conventus Republicanorum
(Democratarum autem conventus modo habitus nondum effecisse civium opiniones
putatut).
piątek, 5 sierpnia 2016
Archaeologia memoriae (correctio)
Scripsi:
At volo longissime vivere. Tam longe saltem ut videam omnes mihi odiosos ante me mortuos. Deo gratias, maxima eorum pars sunt maiores me natu...
Sed oblitus sum unius "uxorum", novem annos me minoris natu. Fumat tamen (sc. nicotiana*) ut machina vaporaria, spes ergo est eam non longe victuram. Quod et mundo et ipsi erit melius.
* nicotianum videatur optimum nomen esse pro Anglico cigarette, nisi dominus Linnaeus voce nicotiana (f. sing.) usus iam est ad genera plantarum nuncupanda, quae substantiam nicotianam producunt: Nicotiana tabacum[sic!], Nicotiana silvestris, Nicotiana tomentosiformis. Omnia haec originem trahere putantur a domino Jean Nicot (c. 1530-1600), legato Gallico ad regem Lusitanorum, qui hanc substantiam primum chemice obtinuerit.

czwartek, 4 sierpnia 2016
Theorema generationis X et Y (porro)
Aetate fortasse specto ad generationem X (assidue laborantium), sed re vera potius "filius Fortunae" fui. Haec sunt argumenta: 1) nullo modo examen maturitatis (in Polonia res maximi momenti) superassem, nisi eo tempore (a. 1984) ministerium educationis subito decrevisset discipulos "lycaeorum humanisticorum" non cruciandos in ea examinatione arte mathematica [quod iussum - ad formationem societatis sine dubio stupidissimum - revocatum esse nonnullis annis postea]; 2) tempore maximae inopiae mercium in Polonia crisi oeconomico-systemica correpta (1980-81), cum nihil cibi in tabernis emi potuit praeter panem, acetum et holera, fautor vegetarianismi fui; 3) tempore belli domestici (1981-83), cum nonnulli mei amici in motu clandestino actuosi carcere a regimine communistico puniebantur, ego idea Gandhismi captus loco luctae amorem hostis collegis praedicabam [eheu, heros nationalis eo modo factus non sum]. Insuper, proxime praeterito anno in Mari Aegaeo, tempore maximae in vita mea procellae marinae, ebriosissimus in diaeta navis dormivi, ne singulum quidem venti ictum sentiens.
Ita pergo, magis exemplo Sisyphi quam monachorum benedictinorum ductus. Num post mortem opus quoque Sisyphi mihi erit patiendum?
Ita pergo, magis exemplo Sisyphi quam monachorum benedictinorum ductus. Num post mortem opus quoque Sisyphi mihi erit patiendum?
Theorema generationis X et Y
Quod nuper in symbola viri periti de societate Iaponiae
Sinarumve scribentis legi [ambas sc. cito senescere atque in dies maiori
segnitia laborare, vide scriptum diei 26
Iul. "De civitatibus senescentibus"], nunc modo inveni ut
theorema generale generationis X et Y. Ita, generationem X esse generationem
assidue laborantium ad opes familiares quam plurimas sibi comparandas [ut in
Iaponia decennis 50-, 60- et 70-is aut apud Seres usque nuper], generationem Y
tamen, id est filios parentium generationis X, in labore pigerrimos, ad
ipsorum filios procreandis numquam paratos, in sempiternum apud parentes
habitantes etc.
Quod theorema etiam spectare dicitur ad Poloniam
post-communisticam. Ex quo theoremate pateat me, pigerrimam rerum, ad
generationem X (laboriosorum) pertinere. Di boni!
środa, 3 sierpnia 2016
De gente Pirahã (porro)
De gente Pirahã dicunt quoque eos nullum sensum
"historiae", id est temporis lapsūs habere. Ita, ne sui proavorum quidem,
nisi etiam avorum, memoriam teneant. Periucunda videtur mihi fabella de
sacerdote-missionario catholico apud eos primum bene recepto, deinde ab iratis expulso,
cum scilicet confessus sit se numquam Iesum Christum in persona
convenisse.
Pirahã ipsorum lingua nuncupantur Híaitíihí, id est 'recti, simplices';
alienigenae autem sint 'curvi'.
Archaeologia memoriae sive nugae cotidianae
Cum diuturna ebrietate olim saepe laborarem, ob tremorem
manuum stilo scribere vix interdum quivi*. At hic et illic debes (ex. gr. in
officina cursuali) manu aliquas res scribere, documenta firmare etc. Ter aut
quater necesse mihi erat alios rogare, ut pro me scriberent, quod iis dictitarem
– semel ita rogavi rectorem instituti ubi munus mihi erat, eodem facto
certiorem eum faciens morbi mei. Maxime autem difficiles scriptu erant, ut
memini, numeri '4' et' 5'.
* Me sapientior (quod ceterum non tam difficile) amicus-alcoholicus
monebat: Semper cibum copiosum tempore
bibendi sumas! Sed non semper monito parui.
xxx xxx
Cotidie conor aliquid facere mihi ipsi inopinatum. Neque
iisdem semitis cotidie ambulare. Neque iisdem locis - sinibus ex. gr. braccarum
vestiumque – pecuniam, documenta personalia ac clavem habitaculi teneri. Timeo
assiduitatem, nam redolet senectutem mortemque. At volo longissime vivere. Tam
longe saltem ut videam omnes mihi odiosos ante me mortuos. Deo gratias, maxima
eorum pars sunt maiores me natu, ergo probabilitate statistica fieri posse ut
eos mortuos videam. Sed probabilitas statistica una re est, consilia Parcarum
alia.
xxx xxx
Eadem mente – i.e. timore senectutis – ductus ante circiter
10 abhinc annos, ergo aetate 40 annorum, didici "sine oculis adhibitis"
computatro scribere. Qui mos inter mihi coaetaneos rarissimus est – nonnulli amici
mei diurnarii duobus tantum digitis scribunt. Ceterum non erat haec res tam
difficilis. Sed postea omnino frustra conatus sum arte potiri manu sinistra scribere
(ut ambidexter fiam). Neque quantitatem syllabarum Latinarum ediscere umquam valui.
Lingua Arabica (ceterum perpulchra!), cui praeterito anno studebam, quoque multo
difficilius in cerebrum perveniebat, quam exspectarem. Nimis senex iam mens,
odit assiduum laborem.
wtorek, 2 sierpnia 2016
Professio paradisiaca
Amasne itinerari ac cervisiam simul tempore itineris bibere? Si ita, munus apud Institutum Smithsonianum tibi fortasse adest, salario annuali 64.650 dolariorum [non vero multum, sed...]. Institutum enim hominem quaerit qui spatio trium annorum omnes regiones USA adeat, ubique cervisiam localem copiose bibens (omnia expensa itinerandi ac bibendi certe Smithsonian pro te solvet, opibus fultum Americanae Societatis Bracinatorum*). Sola obligatio - praeter ubique bibere - erit tibi opus studiosum scribere de cervisiis localibus ut parte cultus civilis Americanorum. Ut id munus accipias, debes gradum magistri et historiae et mercaturae possidere.
*American Brewers Association
*American Brewers Association
poniedziałek, 1 sierpnia 2016
De puellis cum multo se natu maioribus viris "rem" habere cupientibus
Tales olim noveram - pro dolor, non tam prope quam fieri potuisset - tres et nunc de quarta audio: A., filia amicorum meorum, ipsaque bona mea amica (tam bona, ut de sui cordis problematis interdum mihi per interrete narret). Semper habuit amatores 10-15 annos natu se maiores. Et ne dico hic de "rebus momentaneis", sed de duobus tribusve conatibus una cum viro vivere. Parentes ei libertatem magnam (fortasse nimis?) in hac disciplina dederunt, nunc autem paululum stomachantur, nam novum "puerum" sibi filia invenit se seniorem... 27 annis, uno sc. anno maiorem patre puellae!
Putabam tales in pueritia filias fuisse habentes nullum aut parvum contactum cum sui (naturali) patre. Sed non esse id 100% verum, nam supradicta A. cum patre - quoad scio - optimam relationem habuit habetque (cum matre autem interdum rixatur; parentess adhuc una vivunt - quod rarissimum Varsoviae est - invicem se valde amantes).
Unde ergo insania Lolitarum? Si Freud bonam explanationem non praebet, fortasse praebebit Hellinger? Fortasse in vita alicuius maiorum harum puellarum res originem habet? Sed haec mea est "thesis", seu potius rogatiuncula. Hellinger ipse de his rebus - deinde: quoad scio - nil dixit ac amicae meae veteri, quae apud eum queri conaretur de "amore impossibili", respondit curte: Amorem non esse morbum ("Love is not a disease").

Num re vera nos Poloni antisemitismum cum lacte matris bibimus?
De hac re semper me rogo, cum in aedibus quibusdam inveniam manu facta scripta parietalia (graffiti), a fautoribus localis gregis pedifolii relicta & dicentia alius urbis gregem (ergo hostem maximum gregis huius urbis) esse aut CANES aut IUDAEOS, saepe cum adiecitvis aliisve verbis contumeliosis. Qua re fit, meipsum tunc rogo, ut hi pueri, quorum ne avus aviaque quidem saepissime imagines Iudeaorum vivorum memoria tenet, tanto odio insaniant in gentem, de qua nihil prorsunt sciant?
Ceterum scire velim, utrum talia scripta facile inveniantur in aliis terris, ubi olim magna pars Iudaeorum habitabat, ut Dacoromania aut Lithuania. Dubito.
At amicus meus, quocum una lycaeum catholicum Varsoviense (nomine sancti Augustini) ut pueri petebamus, mihi nuper dixit se tempore iurgii maximi cum uxore (nunc iam divorti sunt) in eam, omnino inopinate, exclamasse:
- Scortum Iudaicum! (Ty kurwo żydowska!)
- Hem... Estne illa Iudaea? - rogavi.
- Minime, lutherana - confessus est amicus. Explanans, "scortum Iudaicum" quasi sua sponte, contra voluntatem eius, e pectore faucibusque profectum esse...
- Nam aliter... philosemita sum - addidit.

Subskrybuj:
Posty (Atom)