piątek, 19 sierpnia 2016

Poema haiku Latine...

... olim aliquantulum pompatice scripsi, tempore - quod hic esse momenti - serae hiemis:
Birota mea defuncta,
Quomodo ver fieri potest?
Nam re vera birota mea pessime tunc se habebat. Ver nihilominus quoddam modo eo anno (sicut et ceteris) factum est.
Nunc refixa est birota, sed propter canis meae pedes breves ea omnino non utor (nam sine cane domo exire minime mihi placet).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz