E demoscopia Nationum Unitarum patet 45,9% incolarum Prinicipatus Luxemburgi homines esse alibi natos. Nihilominus, non audimus magistratus Luxemburgenses continuo querentes de calamitate nationali. At Poloni, quibus tantum 1,6% alienigenarum adesse, magna voce ululant de "periculo migrantium", "imminente morte identitatis ethnicae" etc. Sumus vero gens nimia anathymiasi laborans.
Ceterum, ut video, concives mei iniurias a Vikingis acceptas demographice ulcisci conantur. Maximam autem "iniuriam" fuisse quod Poloniam (ut Russiam et Hungariam) Vikingi condiderunt.
Reginaldus Iconoclasti p.s.d.
OdpowiedzUsuńGratiam tibi ago pro istis chartis demographicis dignissimis scitu. Alioquin in Islandia uixi ubi plures Poloni immigrauerunt: nullum detrimentum, ut imaginari potest, ab his excepit societas Vikingorum.
Vale!