wtorek, 2 sierpnia 2016

Professio paradisiaca

Amasne itinerari ac cervisiam simul tempore itineris bibere? Si ita, munus apud Institutum Smithsonianum tibi fortasse adest, salario annuali 64.650 dolariorum [non vero multum, sed...]. Institutum enim hominem quaerit qui spatio trium annorum omnes regiones USA adeat, ubique cervisiam localem copiose bibens (omnia expensa itinerandi ac bibendi certe Smithsonian pro te solvet, opibus fultum Americanae Societatis Bracinatorum*). Sola obligatio - praeter ubique bibere - erit tibi opus studiosum scribere de cervisiis localibus ut parte cultus civilis Americanorum. Ut id munus accipias, debes gradum magistri et historiae et mercaturae possidere.
*American Brewers Association

1 komentarz:

  1. Nescio Anglorum limguam, sed in latine facere posum comentaria.Suficit?

    OdpowiedzUsuń