Nuper multas analyses, ut dicuntur, politicas propter munus meum lego atque in Polonicam linguam verto. Modo in quadam symbola legi praesidem Turciae Recep Tayyip Erdogan, nonnullis horis ante coniurationem in se militum, de ipsa coniuratione (necnon summo periculo eiusdem nocte sibi imminente) tacite certiorem factum esse a quodam collaboratore praesidis Russiae Vladimiri Putin, qui - bonos mores, rebus ita stantibus, minime respectans - ad Erdoganem hora nocturna telephonavit.
Quod in mentem mihi adducit iocum vetus de "omniscientia" Kremlinis.
Ut saltem pars nostrum memoria tenet, anno 1981 praeses Aegyptii Anwar as-Sadat occisus est a militibus in eum sclopetandis tempore pompae celebris Cairo Magnae habitae. Nonnulli tunc dicebant secretarium generalem factionis communisticae Unionis Sovieticae, Leonidum Brezhnev [qui de facto dictator Sovieticus necnon imperator tertiae fere partis mundi erat], condoluisse uxori viduae tribus minutis... ante sclopetationem.
Si tunc telephonia mobilia nobis adfuissent, Sadat fortasse porro diu vixisset.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz