300 tarandri occisi sunt fulminibus tempore procellae
ingentis, quae die Veneris Norvegiam vastabat.
Ob immigrationem 1,14 mln hominum numerus incolarum Germaniae
crevit anno 2015 passu 1,2%, usque 82,2 mln. Alienigenae constituunt nunc 10,5%
omnium incolarum, dum anno 2014 constituerunt 9,3%.
Plus ducentos homines mortuos esse et quadringentos
vulneratos, duo triave oppida paene funditus deleta - esse computum novissimum victimarum
ac damnorum terrae motus qui Umbriam vastavit.
Saltem 21 incolae oppidi Amatrice mortui sunt in tremore
terrae magnitudine 6,2 graduum Richterianorum.
Currus loricati Turcici Syriam intraverunt, ut agmina
Civitatis Islamicae adorirentur prope urbem Tarabulus.
Primis quattuor diebus cum civibus
Norvegiae apostasin electronice perfcere liceretur, 15 milia hominum ecclesiam
Lutheranam reliquerunt. Iisdem diebus usu computatri nomina sua ecclesiae
dederunt 1.300 homines.
Primo dimidio huius anni
fines USA cum Mexico conati sunt contra legem transgredi 26 milia puerorum
parentium aut tutorum carentium. Eodem tempore praeteriti anni – 18.500.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz