Adest nobis (mihi sc. cum uxore) amica nomine Monica. 54 annos nata, sed... corpore valde ut ita dicam illecebroso, putares eam 20 annis iuveniorem. Divorta, duos filios iam adultos habet necnon duos nepotes. Magis tamen quam parvulos curare amat... birotam motralem generis Harley Davidson per vias inviaque gubernare. In societate sibi similium fautorum artis autobirotariae - Angeli Orci etc. - saepe convenit Monica se multo iuveniores viros ad Venerem colendam semper paratos. Cui rei ipsa non est inimica. Sed, ut nobis dixit, habet regulam sacrosanctam:
- Primo in conventu, cum in cauponam me vir ire secum poscit, dico ei me matrem duorum filiorum esse. Altero conventu, nonnullis diebus postea, veritatem crudelem aperio: me iam aviam esse. Si nihilominus vir ille pergit rem pergere, in lectum una imus. Si non pergit, saltem duas cenas gratis habeo.
O beata societas autobirotariorum! Quam pulchre apud vos vivitur!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz